Experimentum Griffith
Experimentum Griffith est experimentum a Frederico Griffith, medico Anglico, anno 1928 peractum, quo probatum est materiam geneticam e bacteriis transferri posse.
Griffith iis annis consilium inierat Streptococcum pneumoniae investigandi, quod bacterium causa est inflammationis pulmonum. Duabus bacteriorum stirpibus usus est, quarum
- una, Stirps S sive III-S, se obtegit capsula polysaccharidica, qua se ab impetu systematis immunologici? animalis periculo obiecti defendat;
- altera, Stirps R sive II-R, capsula illa caret protectrice.
Constat stirpi S pneumoniam effici, cum systema immunologicum animalis valeat se ab stirpi R defendere.
Griffith experimento suo bacteria stirpis S calore necavit eorumque reliquias bacteriis stirpis R addidit. Etsi nec stirps R sola nec reliquiae stirpis S per se valerent experimentalibus nocere muribus, coniunctim tamen mortifero mures morbo affici perspexit Griffith. Itaque exitum experimenti sui interpretatus dixit nonnulla bacteria II-R materiam geneticam e bacteriis III-S calore necatis reliquam nacta ita esse mutata, ut morbum efficerent mortiferum.
Hanc materiam geneticam hodie cognovimus DNA esse bacteriorum III-S. DNA enim bacteriorum calore necatorum superstes in bacteria II-R irrepsit, quo factum est, ut haec sibi capsulam polysaccharidicam conficere possent protectricem. Quo geno armata bacteria II-R mortifera sunt mutata.
Bibliographia
recensere- Oswald T. Avery et al., "Studies on the Chemical Nature of the Substance Inducing Transformation of Pneumococcal Types: Induction of Transformation by a Desoxyribonucleic Acid Fraction Isolated from Pneumococcus Type III" in Journal of Experimental Medicine vol. 79 (1944)