Cosaci Tanaitici[1] vel Donici[2][3] (Russice донские казаки, tr. donskie kazaki) sunt Cosaci ut plurimum ad flumen Tanaim (vulgo Don, unde et nomen) accolasque eius (e.g. Tanaim Minorem) habitantes.

Sigillum Exercitus Tanaici saeculi septindecimi

Historia recensere

Exercitus Tanaiticus Cosacorum formatus est ad annum 1570, quo anno, die 3 Ianuarii, Ioannes IV, tzar Russicus, epistulam primam notam Cosacis Tanaiticis misit. Exercitus ille Tanaiticus fine saeculi sedecimi potestatem supremam tzarum Russiae agnovit et in protectione limitum meridionalium regni illius participavit, autonomiam tamen magnam iam plus quam centum annos habebat. Cosaci Tanaitici fuere e participibus principalibus rebellionis annorum 1670 et 1671, a Stephano Razin ductae. Post suppressionem rebellionis illius, Exercitus Tanaiticus primo in historia sua ius iurandum tzare Russico dedit. Postquam tzar Petrus I initio saeculi duodevicesimi privilegias nonnullas Exercitus Tanaitici abrogavit, anno 1707 rebellio a Condratio Bulavin ducta in terris exercitus illius incepit. Rebellio illa anno sequenti suppressa, autonomia Cosacorum Tanaiticorum valde limita est, finaliter enim abolita post rebellionem annorum 17731775, cuius dux fuit Cosacus Tanaiticus Aemilianus Pugačëv.

 
Cosaci Tanaitici a Iulio Kossak anno 1877 depicti

Autonomia perdita, Terra cosacorum Tanaiticorum (vel regio Exercitus Tanaitici), maximi exercituum Cosacorum in Imperio Russico, modo speciali in imperio illo tamen administrabatur. (Regio illa in terris hodiernarum regionum Rostoviensis et Volgogradensis Foederationis Russicae atque partes regionum Donetskensis et Luganskensis Ucrainae nostri temporis locabatur.)

Post res novas Octobres anni 1917 administratio militaris regionis Exercitus Tanaitici, Alexio Kaledin duce, auctoritatem Bolsevicorum negavit. Cosaci Tanaitici tamen illo tempore ut plurimum utrisque armis vacaverunt. Pars illorum immo Bolsevicos sustinuit, idcirco res publica Sovietica Tanaitica (Донская советская республика) die 23 Martii 1918 declarata est. Sed iam mense sequenti pars maior Cosacorum Tanaiticorum contra potestatem Sovieticam Bolsevicorum pugnare incepit, et die 16 Maii 1918 civitas sui iuris nomine "Exercitus Tanaiticus Omnimagnus" (Всевеликое войско Донское) proclamata est. Die 8 Ianuarii 1919 Exercitus Tanaiticus (cum Petro Krasnov duce) et Exercitus Voluntarius (cum Antonio Denikin duce) contra copias "Rubras" Bolsevicorum bellantes Vires Armatas Meridiei Russiae (Вооружённые силы Юга России) "Alborum" creaverunt. Cum "Albi" victi sunt a "Rubris" in bello civili Russico, Exercitus Tanaiticus Cosacorum abolitus est decreto Consilii Commissariorum Popularium Rei Publicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Russicae die 25 Martii 1920.

Anno 1936 partes exercitus equestres Tanaiticae Cosacicae in copiis Unionis Sovieticae formatae sunt, quae in Bello Magno Patrio participaverunt, paulo post dissoluti.

Fine saeculi vicesimi regeneratio Exercitus Tanaitici Cosacorum proclamata est.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cosacos Tanaiticos spectant.