Eugenius Abraham filius Boratynskij[1] (Russice Евгений Абрамович Боратынский (Баратынский), tr. Evgenij Abramovič Boratynskij (Baratynskij); 2 Martii 180011 Iulii 1844) erat poeta Russicus more romanticismo.

Wikidata Eugenius Boratynskij
Res apud Vicidata repertae:
Eugenius Boratynskij: imago
Eugenius Boratynskij: imago
Eugenius Boratynskij: subscriptio
Eugenius Boratynskij: subscriptio
Nativitas: 19 Februarii 1800; Mara Manor, Maryinka
Obitus: 11 Iulii 1844; Neapolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Abram Baratynsky;
Coniunx: Anastasiya Baratynskaya
Proles: Lev Baratynsky, Nikolay Baratynsky
Familia: House of Boratyński

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Tichvinense

Vita et opera

recensere

Anno 1819, Antonii Delvig et Alexandri Puschkin amicus et socius factus est. Finnia (Финляндия) elegia primas laudes magnas attulit. Carmina sua ter edidit, annis 1827 et 1835 (sub titulo Carmina, Стихотворения) et anno 1842 (sub titulo Crepuscula, Сумерки). Carmina longiora Eda, Convivia, Saltatio solemnis[2], Reincarnatio, Zingara reliquit.

Levitatem et facilitatem, quas omnes Karamziniani colebant, cum fluxu quodam subaquaneo robusto et serio sic coniungit, ne lentitudine unquam nec nequitia lectorem laedat. A Bessarione Belinskij parvi aestimatus, symbolistarum Russicorum gratia famam novam invenit, ut poeta profundior, Theodoro Tiutċev propinquus .

 
Eugenius Boratynskij a Iosepho-Eustathio Vivien pictus

Exemplum

recensere

Muscae Boratynskii versiones Latinae videre possis in descriptione Certaminis Borovskiani[3].

  1. Polonice Boratyński; originem suam duxit e gente Polonica insignis Korczak [1][2][3][4].
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. бал.
  3. V. Zelčenko, Certamen Borovskianum, in: Philologia classica, 8 (2011).

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Boratynskij spectant.
 

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!