Certamen Borovskianum fuit certamen poematibus Russicis illustribus Latine reddendis, Petropoli annis 2005—2007 pugnatum. Vsevolodus Zelčenko certamen instituit, in memoriam Iacobi Borovskii nominatum. Certantibus carmina Alexandri Puškin, Eugenii Boratynskij, Constantini Batjuškov, Nicolai Jazykov, Vladislai Chodasiewicz vertenda erant. Victores certaminis Dionysius Keyer, Michael Pozdnev, Alla Zvagol'skaja aliique fuerunt.

De certamineRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.