Aperire sectionem principem
Eubalaena
Eubalaena australis aequor penetrat.
Eubalaena et Homo sapiens magnitudinis mediocris
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Artiodactyla
Infraordo: Cetacea
Parvordo: Mysticeti
Familia: Balaenidae
Genus: Eubalaena
Species typica
Eubalaena australis
Desmoulins, 1822
     E. glacialis ranges      E. australis range      E. japonica range
Sceletus Eubalaenqae australis.
Photo of two plumes of spray coming from a whale at the surface
Flatus V-formis, distincta Eubalaenae proprietas.
Caput et oculus Eubalaenae.
Painting of small, flame-engulfed boat with men clinging to wreckage next to spouting whale, with second small boat and larger three-masted ship in background
Venatio balaenarum, etiam Eubalaenarum languidarum, in naviculis ligneis iaculis hamatis manu mittis fuit opus periculosum.

Eubalaena est genus cetaceorum quod tris magnorum balaenarum species comprehendit, quae sunt Eubalaena glacialis (balaena Atlanticae Septentrionalis), Eubalaena japonica (balaena Pacifici Septentrionalis et Iaponiae), et Eubalaena australis (balaena Oceani Australis). Cum Balaena mysticeto digeruntur in familiam Balaenidarum parvordinis Mysticetorum. Eubalaenis sunt corpora rotunda, rostra arcuata, foramina sufflationis V-formia, et cutis cinerea vel nigra. Earum proprietas distincta est cutis aspera in capite, quae alba propter parasitismum crustaceorum familiae Cyamidarum videtur.

Eubalaenae plerumque usque ad plus quam 18 metra longae crescunt; maxima quidem nota erat 19.8 metra longa.[1] Eubalaenae sunt balaenae robustissimae, quae 100 ST? vel plus pondere sunt. Maximae 20.7 metra longae et usque ad 135 000 chiliogrammata pondere sunt,[2] vel fortasse 21.3 metra.[3] Ob earum amplitudinem insigniter graviores aliis balaenis eiusdem vel adeo maioris longitudinis sunt, sicut Megaptera novaeangliae, Eschrichtius robustus, Physeter macrocephalus, et adeo Balaenoptera physalus. Eubalaenae re vera solum post Balaenopteram musculus per massam corpoream in numero habentur.

Index

TaxinomiaRecensere

Cladogramma familiae Balaenidarum:

Familia Balaenidae
Eubalaena

 Eubalaena glacialis Oceanus Atlanticus Septentrionalis




 Eubalaena japonica Oceanus Pacificus Septentrionalis



 Eubalaena australis Oceanus Pacificus Australis




Balaena (genus))

 Balaena mysticetus



Typus generis est Eubalaena australis, vel, ut primum descripta, Balaena australis (Desmoulins, 1822).[4]

NotaeRecensere

  1. Ivashchenko et Clapham 2011.
  2. Omura et al. 1969.
  3. Scarff 1986.
  4. Mead et Brownell 2005.

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eubalaenam spectant.
  Vide Eubalaenam apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Marine Species • Fossilworks