Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Superfamilia : Percoidea 
Familia : Percidae 
Genus : Etheostoma 
Species : E. obama 
Etheostoma obama 
Mayden & Layman  

Etheostoma obama est species provolatorum quae olim in specie Etheostomate stigmaeo digesta est. Anno 2012, quinque species distinctae ex praesidibus et vice praesidibus Civitatum Foederatarum appellatae sunt, qui duces conservationis fuerunt. E. obama ex Baraco Obama appellata est, pro operá quae ipse dederat, "praecipue in regionibus energiae purae et tutelae circumiectus, et quia ipse est unus nostrorum primorum ducum qui conservationi et tutelae circumiectus 'sensu globosiore' appropinquavit," secundum Stephanum Layman, unum ex zoologiis qui novam nominavit speciem.[1]

Layman, ex Geosyntec Consultants, et Rick Mayden, ex Department of Biology in Universitate Sancti Ludovici, provolatores aquae dulcis investigabant, quorum plurimi sunt in Alabama et Tennesia civitatibus Civitatum Foederatarum endemici. Provolatores, in familiam Percidarum digesti, sunt eius species minima, sic appellati quia circa et sub saxa et sedimenta in alveis fluminum provolare solent. Layman et Mayden, cum variationem colorum Etheostomatis stigmaei investigarent, greges invenerunt quibus est satis variatio ut species unica describi debeat.

Nova species in Bulletin of the Alabama Museum of Natural History mox describetur.[1]

Descriptio

recensere

Maribus Etheostomatis obamae sunt exemplaria guttata, fasciata, et tessellata aurantia clara et caerulea iridescentia, pinná clará cui sunt fasciae aurantiacae praeditis. Mares usque ad longitudinem 48 millimetrorum, feminae ad 43 mm longae crescere possunt. Fere 29 centesimis piscium investigatorum sunt dentes palatini. Etheostoma obama in fluminibus Duck et Buffalo, ambobus in Tennesia sitis, endemicus est.[1][2]

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • FishBase
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Etheostoma obamam spectant. (hic nexus fractus videtur)
  Vide "Etheostoma obamam" apud Vicispecies.
 
Perciformes

Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!