Erythrina fusca[1] est arbor florens familiae Fabacearum. Haec planta latissimam omnium specierum Erythrinarum distributionem habet, sola huius generis species in mundis Novo et Vetere endemica. Crescit per litora et flumina in tropicis Asia, Oceania, Insulis Mascarene,? Madagascaria, Africa, et oecozona neotropica.[2]


Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Tribus : Phaseoleae 
Genus : Erythrina 
Species : E. fusca 
Erythrina fusca 
Lour.  
Synonyma
Erythrina caffra Blanco

Erythrina glauca Willd.

Erythrina viarum

E. fusca est arbor decidua, cortice spinosa floribusque rubroaurantiacis. Legumina ad 20 longa attingunt, semina atrobrunnea continentes. Semina sunt levia; inde possunt trans maria fluitare.[3]

Sicut multae generis Erythrinae species, E. fusca alkaloida continet quae usui medicinali adhibentur, sed in summis maioribus sunt venenosa. Communissimum alkaloidum est erythralinum, pro genere nominatum. Gemmae et nova folia eduntur ut holus. Arbor est pro ornamento, saepimento, et umbra (frequenter in plantationibus Theobromata cacao). Trochilidas attrahit, quae suos flores pollinant.

E. fusca est publicus civitatis Trujillo Venetiolae flos.

  1. Huic plantae Anglice sunt multa nomina, inter quae purple coraltree, gallito, bois immortelle, bucayo, bucare, et coral bean.
  2. Marín, Nancy Barrera (2003-01-01). "Erythrina fusca Lour." (PDF). Tropical Tree Seed Manual. Reforestation, Nurseries & Genetics Resources .
  3. Armstrong, Wayne P. (May 2001). "Notes On The Ocean Dispersal of Coral Beans". The Drifting Seed 7 (1): 5-6 

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • INPN France • USDA Plants Database
  Vide "Erythrina fusca" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Erythrina fusca spectant.
 
Faboideae

Haec stipula ad Faboideas spectat. Amplifica, si potes!