Enceladus 238.000 km a Saturni circum eum revolvitur et decima septima luna quod attinet ad magnitudinem a maximo in systemate solare. Ea satelles Saturni paene centum centesimae (100%) lucis in eam cadentis reflectit. Itaque corpus maximae albedinis in ordine solari nostri est. Praeterea facies Enceladi partim multos crateres monstrat, sed partim levis et inde recens est. Cum navitas geologica non exspectanda sit in luna tam parva atque vix aliis satellitibus resonante, tamen vestigia cryovulcanismi inventa sunt. Namque navicula spatialis Cassini nominata nuper in regione circuli aequinoctiali -190° / -200° Celsianos metita est, in regione polari australi autem non minorem temperaturam - quod exspectandum fuit - immo autem -185° / -190° C invenit. Hoc mirum tantum e cryovulcanismo - id est e glacie navitate geologica calefacta - explanari potest. Praeterea atmosphaera tenuissima, cuius 65% ex aqua, 20% ex Hydrogenio, ceterae partes ex Carbonii oxidis ac Nitrogenio constat, etiam ex illo cryovulcanismo orta esse existimatur.

Wikidata Enceladus (satelles)
Res apud Vicidata repertae:
Enceladus (satelles): imago
Enceladus (satelles): imago
Primarius: Saturnus

Repertus

Primus repertor: Gulielmus Herscheldie 28 Augusti 1789

Res orbitales

Periodus orbitalis: 1.370 dies
Axis semimaior: 237 948 chiliometrum
Excentricitas orbitalis: 0.0047
Inclinatio orbitalis: 0.009 gradus anguli

Res physicae

Albedo: 1.3750
Magnitudo apparens: 11.8
Radius: 252.1±0.2 chiliometrum
Massa: 108 043 390 000 000 000 000 chiliogramma
Volumen: 67 113 076 cubic kilometre, 1.370218 dies
Temperatura: 32.9 Kelvin, 75 Kelvin, 145 Kelvin

De nomine

recensere
 
Encelado despectus ex specillo Cassini

Enceladus (Graece Έγκέλαδος) unus e gigantibus erat. Iuppiter eum fulmine interfecit et sub Aetna monte sepelivit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Enceladum spectant.
  Data astronomica: "7031556" apud Getty Thesaurus.
Systema Solare nostrum
 SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.