Elias Ashmole (natus die 23 Maii 1617, mortuus die 18 Maii 1692) fuit antiquarius, politicus, officiarius armorum, astrologus, alchimiae studiosus Anglicus. In Bello Civili Anglico regis factioni suffragatus est, et post restitutionem Caroli II compensatus est pluribus honoribus quaestuosis.

Wikidata Elias Ashmole
Res apud Vicidata repertae:
Elias Ashmole: imago
Elias Ashmole: imago
Nativitas: 23 Maii 1617; Lichfildia
Obitus: 18 Maii 1692, 1692; Lambethum
Patria: Anglia

Insignia heraldica

Elias Ashmole: insigne
Elias Ashmole: insigne

Ashmole in studiis suis antiquariis inclinationem animi Baconianam habebat. Animus ostendebatur in bibliotheca eius, quae opera de historia Anglica, iure, numismatica, choreographia, alchimia, astrologia, astronomia, botanice comprehendebat. Quamquam unus fuit conditorum Regalis Societatis, institutum decretorium in cursu scientiae experimentalis, ipse ac rebus antiquariis et mysticis studebat. Etiam fuit unus primorum francomurariorum Anglicorum, quamquam gradus eius participii et studii obscurus est. Per vitam suam artefacta rara cupide collegit, multa quorum a Ioanne Tradescante Minore viatore et botanico obtinuit. Ashmole maximam partem thesauri et bibliothecae suae inaestimabilis Universitati Oxoniensi donavit, Museum Ashmoleanum creans.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • • Grove Art