Eduardus Norden (in Frisia in oppido Emda die 21 Septembris 1868 natus; mortuus Turici die 13 Iulii 1941) fuit philologus Latinitatis peritissimus, parentibus Iudaeis ortus, qui quidem more Germanorum vivere iam dudum assueverant. Carolus Iosephus Norden pater medicus fuit. Eduardus ipse duodeviginti annos natus ad fidem Christianam sectamque Lutheranam se convertit.

Eduardus Norden anno 1888

Qui cum litteris veteribus studeret, magistros optimos Hermannum Diels, Theodorum Mommsen, Eduardum Zeller, Hermannum Usener, Franciscum Bücheler audivit, a quo ultimo iuvenis anno 1891 ad dignitatem doctoralem promotus est. Anno post se habilitavit, ut primum in universitate Gryphiswaldiana, tum in universitate Viadrina in urbe Vratislavia, denique inde ab 1906 in universitate Berolinensi litteras Latinas profiteretur.

Cui cum anno 1935 a.d.XVI.Kal.Mart.? a magistratibus Hitleranis interdictum esset, ne Iudaeo sanguine ortus studiosos Germanicos doceret, anno 1939 cum uxore Turicum emigravit, quo loco mortuus est.

Libri eius, inter quos reperiuntur commentarius in librum sextum Aeneidis, liber de generibus eleganter solute scribendi antiquis, opera quaedam de cultu deorum Romanorum illustrissima, inter opera a viris vetustatis peritis conscripta auctoritatem maximam obtinent.

BibliographiaRecensere