Ecphonesis (Graece ἐκφώνησις 'exclamatio') est phrasis exclamatoria, concitationem mentis exprimens, in poesi, dramate, vel carmine adhibita. Ecphonesis ad figuras rhetoricas litterarum antiquarum pertinet.

ExemplaRecensere

Etiam interiectiones ad ecphonesin pertinent; sicut

  • Oedipus calamitates suas lamentatur: "αἲ αἲ αἶ· φεῦ φεῦ· δύστανος ἐγώ!" ('ah ah, ah! heu heu! me miserum!') (Sophocles, Oedipus tyrannus 1295)

In Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, ecphonesis est exclamatio liturgica quam presbyter vel diaconus magna voce cantat, vel pars litaniae, vel finis orationis. Ecphonesis sic a partibus liturgicis tacite dictis distinguitur.

Nexus interni

  Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!