O tempora, o mores!
O tempora, o mores! est exclamatio Ciceronis, quae significat fere "Tempora nostra pessima sunt quod mores hominum numquam peiores fuerunt." Quater eam in hanc sententiam dicit:
- in oratione prima in Catilinam (Cat. 1.2), locus clarissimus
- in actione prima contra Verrem (Verr. 1.56)
- in oratione de domo sua (Dom. 137)
- in oratione Pro rege Deiotaro (Deiot. 31)
In epistula ad Atticum 12.49 legimus "o tempora" tantum.
Quintilianus dicit hanc et tales figuras esse "augendis adfectionibus accommodatas," quae "constant maxime simulatione" (Inst. 9.2.26): orator fingit se irasci vel dolere vel indignare vel aliud tale sentire.
Martialis amicum Caecilianum lacessit qui "O tempora, o mores!" dicit etiamsi nihil tam grave eum accidit (Mart. 9.70), adiungens "non nostri faciunt, tibi quod tua tempora sordent / Sed faciunt mores, Caeciliane, tui".