Ecclesia Dei Omnipotentis (Mandarinice 全能神教會 sive 全能神教会 Quánnéng Shén Jiàohuì), vulgo Dōngfāng Shǎndiàn (Mandarinice 東方閃電 sive 东方闪电 'fulmen orientale') vocata, est cultus ex Christianitate Sinensi ortus. Ritus gregis nomen est.[1][2] Sina pro Iesu, grex Protestantium, aestimat numerum adsectatorum Fulminis Orientalis plus decies centena hominum esse. Praefecti securitatis provincialis in Sinis ecclesiam "cancrum socialem et pestem inter homines" appellaverunt.[3]

Ruber: conlocatio provinciae Heilongjiang in Sinis septentriorientalibus, ubi cultus viget.

Historia et fides

recensere

Grex anno 1989 in Provincia Heilongjiang a quodam Zhao Weishan conditus est.[4] Sodales credunt eorum deum in specie mulieris ex caelo ad terram redisse, "in familia mediocri in septentrionali Sinarum regione orta,"[5] ut homines tertio ultimoque aevo duceret. Apud gregem, prima et secunda ductus activi tempora fuerunt in persona Iehovah Veteris Testamenti et Iesu Novi Testamenti.

Grex docet quandam mulierem quae se Fulmen Deng (鄧閃電 sive 邓闪电) appellat, ex Zhengzhou in Henan, esse Christum alterum. Fulmen ex Oriente (東方發出的閃電 sive 东方发出的闪电), liber eius latissime prolatus, se Verbum Dei proclamat, et primum Christi adventum homines redemptos fuisse, secundum animos hominum victos et Satanam superatum esse adserit; praeterea, qui eius verba reiciant severe punirebuntur vel moriebuntur.

  1. Lois Chan et Steve Bright (2005). "Deceived by the Lightning" (PDF). Christian Research Journal 28 (3) .
  2. Cultus etiam Secta Septem Spirituum (七靈派 sive 七灵派), Secta Salvatoris Secundi (二次救主派), Ecclesia Domini Novarum Virium (新能力主教会), Secta Lucis Verae (真光派), et Secta Viae Verae (真道派) appellatur.
  3. Andrew Jacobs (19 Decembris 2012). "Chatter of Doomsday Makes Beijing Nervous" .
  4. GTO - News - The Thirst for Truth in China.
  5. Hidden Advent.

Nexus interni

  • Clamatores, grex ad quam Zhao Weishan pertinebat donec Fulmen Orientale conderet

Nexus externi

recensere