Dramatis personae sunt principales ludi scaenici personae quae in formula tabulae una perscribuntur. Hae formulae usitate in variis theatri generibus et in pelliculis adhibentur. Personae autem extra scaenam auditae plerumque inter dramatis personas non numerantur. Nomen dramatis personarum in multis linguis apparet.[1] Nomen in lingua Anglica cum operibus Gulielmi Shakespeare arte consociatur, et in prima Folii Primi editione, anno 1623 edita, invenitur.

Dramatis Personae Leonis, The Royal Cadet, operae in Royal Military College of Canada conditae.

Mos est indicem dare histrionum, qui iuxta nomen cuiusue personae nomen nuntiat histrionis vel actricis quae partes agit; aliud genus nomina histrionum qui partes in prima perfunctione egerunt perscribit. Ne propria argumenti membra in medium proferantur, nomina mutari possunt. Nonnullae praeterea partes minores perscribi possunt, sicut histriones qui partes agunt.

Alii usus

recensere

Nomen sensu latiore adhiberi potest in quolibet rerum statu quo homines vel figurae personas agunt, vel agere videntur, sicut translatio, drama, vel causa iuridicialis. Etiam per ludibrium in rerum statu adhiberi potest ubi socii gregis partes quae praedici possunt agere videntur, saepe pro effectu comico.

Vladimirus Propp, Russicus litterarum criticus, in libro Морфология сказки[2] (Morphologia fabulae) nomine dramatis personae (Russice действующие лица) utitur, cum ad partes personarum in fabulis popularibus spectat, ex sua explicatione fabularum Russicarum vulgarium Alexandri Afanas'ev.[3]

Nomen aliquando adhibetur in anthropologia ad indicandas personas quae homines cum ritum socialem perfungantur agunt, ut a Clifford Geertz in investigatione rituum Baliensium adhibitum.[4]

Litterae

recensere

Praeter theatrum, aliquae mythistoriae initio vel fine indicem dramatis personarum habent. Haec consuetudo est frequentissima in libris quibus sunt maiores partium indices. Exempli gratia, primae Ioannes Krakauer libri Into Thin Air paginae indicem dramatis personarum continent. Item, Ferdinandus Pessoa, scriptor Anglo-Lusitanus, circa octoginta nomina plumata? excogitavit, quae heteronyma appellavit, personae in "dramate hominum" condito coniunctae.

Sociologia et investigationes culturae

recensere

In sociologia et investigationes culturae, nomen adhibetur ad describendas identificationes? multiplices quas quilibet homo asdumere potest cum expressionem sui individualismi vehementius dicere conetur. Individualitas numquam obtinetur, quia haec ratio dramatis personae institutae personam postmodernam creat quae "multos petasos gerit," quoque petaso pro propriis grege vel propriis circumiectibus gesto. Logica identitatis et singularitatis substituuntur a superficialioribus et tactilibus logicis identificationis, ubi singulae personae fiunt occultiores, quibus sunt identitates mutabiles. Haec identitas non iam in cognitione versari potest, vel solum in munere vel functione ferace condita. Locutio a Carolo Marx in Das Kapital, suo magno opere, adhibita est, ubi capitalista et opifices ut dramatis personae in historia humana introducuntur.[5]

Exemplum

recensere
 
Pentheus ab Agaue et Inone distrahitur. Atticum figurarum rubrarum vas.

Dramatis personae tragoediae Bacchae Euripidis:

Nexus interni

  1. Etymology OnLine.
  2. Пропп В. Морфология сказки. Petropoli: Academia, 1928
  3. Propp, Vladimir (15 Iunii 1968), "III. The Function of The Dramatis Personae", in Wagner, Louis A., Morphology of the Folktale, University of Texas Press, ISBN 978-0-292-78376-8 
  4. Geertz, Clifford (4 Decembris 1973), "Deep Play: Notes on the Balinese Cockfight", The Interpretation of Cultures: Selected Essays, Basic Books, pp. 412–453, ISBN 978-0-465-03425-3 
  5. Carolus Marx, Das Kapital, Volumen I (Penguin Books, 1976), p. 280.