Figura dicendi
(Redirectum de Figura litteralis)
Figura dicendi[1] vel figura orationis[2] vel simpliciter figura est dicendi vel scribendi modus qui sermoni quoddam pondus nec non ornatum quendam tribuit; poetae et scriptores et oratores antiquitus his usi sunt figuris utunturque hodie quoque, sive in poesi sive in prosā.
Figurae rhetoricae communes
recensere- Anaphŏra (Graece: ἀναφορά): repetitio cuiusdam verbi vel verborum complurium initio sententiae versūsve;
- E.g.: [...] nos patriae finis et dulcia linquimus arva. / Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra... (Vergilii Bucolica I, vv. 3-4)
- Anastrophē (Graece: ἀναστροφή): reversio consuetae verborum seriei in propositione quadam;
- E.g.: [...] nostris ab ovilibus imbuet agnus. (Vergilius, Bucolica I, v. 8)
- Hyperbaton (-i; n.; Graece ὑπέρβατον) seu transgressio: seiunctio duorum arte conexorum propositionis elementorum;
- E.g.: Tityre, tu patualae recubans sub tegmine fagi... (Vergilii Bucolica I, v. 1)
- Anadiplōsis (a verbo Graeco ἀναδίπλωσις): repetitio cuiusdam verbi quod admodum ante enuntiatur;
- E.g.: [...] hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum venit... (M. Tullius Cicero, In Catilinam I, 2)
- Enumeratio: complurium series verborum, interpunctione omissa (asyndeton) aut adhibita (polisyndeton);
- E.g.: [...] et vino et sale et omnibus cachinnis. (C. Valerius Catullus, Carmina, 13)
- Parallelismus: dispositio parallela elementorum propositionis nonnullorum (forma: AB AB);
- E.g.: Antiochus epistulis bellum gerit, calamo et atramento militat. (Cato maior, Orationum fragmenta 20)
- Chiasmus: quasi inversus parallelismus (forma: AB BA);
- E.g.: Laudato ingentia rura, exiguum colito. (Cato maior)
- Ellipsis (Graece: ἔλλειψις), quae in amotis constat nonnullis propositionis elementis;
- E.g.: Seu pluris hiemes [nobis] seu tribuit Iuppiter ultimam... (Q. Horatius Flaccus, Carmina I, 11)
- Hendiadys (Graece: ἒν διὰ δυοῖν, Latine fere "duobus (elementis) unum"), id est notio una duobus verbis expressa.;
- E.g.: Casus et secunda pro bona fortuna.
- Allusio;
- Anacolūthon (ἀνακόλουθον) seu nominativus pendens[3], id est propositio duobus formis composita;
- E.g.: Qui habet, dabitur ei. (Evangelium secundum Matthaeum, 13:12)
- Climax (κλῖμαξ): series verborum pro gradatione gravitatis crescenti vel decrescenti (anticlimax);
- E.g.: Nunc autem manet fides spes caritas tria haec; maior autem his est caritas. (Paulus, Ad Corinthios I, 13:13)
- Periphrasis, ubi una res plurimis verbis describitur;
- E.g.: Nerei repandirostrum incurvicervīcum pecus pro "delphīni". (Marcus Pacuvius)
- Hyperbolē (-es, f.; a Graeco ὑπερβολή, Latine "elatio"), figura talis ut notio describitur latius et inflatius;
- E.g.: Quod si me lyricis vatibus inseres, / sublimi feriam sidera vertice. (Horatius, Carmina I, 1, vv. 35-36)
- Onomatopoeia;
- Oxymōrus (-a, -um; ὀξύμωρος): oxymora sunt admota verba oppositarum significationum;
- E.g.: [...] cui flavam religas comam, / simplex munditiis? (Horatius, Carmina I, 5, vv. 4-5)
- Antonomasia (Graece ἀντονομάζειν, "nomen mutare") est usus vocabuli cuiusdam in locum alteri verbi, quod intellegi potest;
- E.g.: Stagirites pro "Aristoteles".
- Metaphora seu translatio, id est usus verbi cuiusdam similis significationis in locum alteri communis verbi;
- E.g.: Agnosco veteris vestigia flammae... (flamma amorem indicat vehementem) (Vergilius, Aeneis IV, v. 23)
- Comparatio seu similitudo: comparatio elementorum propositionis aliquorum; similis metaphorae, introducitur a coniunctione (uti, sic ut etc.);
- E.g.: Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus. (Horatius, Saturae I, 9, v. 20)
- Metonymia, ubi notio nominatur vocabulo aliam notionem conexam indicanti;
- E.g.: Soles occidere et redire possunt... (soles = dies) (Catullus, Carmina, 5, v. 4)
- Paronomasia: constat in admotis vocabulis in dicendo similibus;
- E.g.: At vobis male sit, malae tenebrae / Orci... (Catullus, Carmina, 3, vv. 13-14)
- Analepsis: scaena interiecta quae argumentum retro movet a praesenti fabulae tempore in tempus praeteritum.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- G. Campanini, G. Carboni, Nomen — Campanini–Carboni — Latino–Italiano, Italiano–Latino, Paravia, Mediolani (2002)
- E. Cantarella, G. Guidorizzi, Thesaurus — Virgilio; Orazio; Catullo, Mediolani (2006)