Vide etiam paginam discretivam: Diagoras.

Diagoras Melius (natus circa annum 475 a.C.n. Meli; mortuus post annum 410 a.C.n.) fuit sophista Graecus et poeta, qui etiam munere legislatoris functus est. Interdum atheus cognominatur.

Wikidata Diagoras Melius
Res apud Vicidata repertae:
Diagoras Melius: imago
Diagoras Melius: imago
Nativitas: 5. saeculum a.C.n.; Melos
Obitus: 5. saeculum a.C.n.; Corinthus

Diagoras anno 425 a.C.n. Mantineae civitati leges constituit, quae ibi maxime laudabantur.[1] Poeta primo carmina religione tincta composuit, Aristophanes autem in comoedia Nubes quae dicitur de Diagorae verbis Iovem non esse mentionem facit[2].

Quare impius factus sit, nescitur. Scriptores varia et incerta tradunt. Wolfgang Will historicus eum post excisionem Meli patriae anno 416 a.C.n. atheum factum esse arbitratur[3].

Postquam oratione Athenis habita contra Sacra Eleusinia dixit, Diagoras ab Atheniensibus capitis damnatus est. Corinthum fugere potuit, postea nihil certi de eo notum est.

Cicero narrat amicum Diagorae tabulas votivas monstravisse, in quibus homines, qui e naufragiis effugissent, viderentur. Interroganti, num ex iis praesidium deorum agnosceret, Diagoran respondisse: "Ita fit", inquit, "illi enim nusquam picti sunt, qui naufragia fecerunt in marique perierunt."[4].


  • Marek Winiarczyk (ed.), Diagorae Melii et Theodori Cyrenaei reliquiae, Lipsiae 1981 (Bibliotheca Scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana).

Bibliographia

recensere
  • Maroun Aouad, Luc Brisson: Diagoras de Mélos. In: Richard Goulet (ed.): Dictionnaire des philosophes antiques. Vol. 2, CNRS Éditions, Parisiis 1994, ISBN 2-271-05195-9, p. 750–757
  • Wolfgang Will: Der Untergang von Melos. Machtpolitik im Urteil des Thukydides und einiger Zeitgenossen. Bonnae 2006, ISBN 3-7749-3441-X.
  1. Will: Der Untergang von Melos. p. 66–68.
  2. Aristophanes: Nubes, V. 820-831.
  3. Will: Der Untergang von Melos. p. 71–74
  4. Cicero, de natura deorum III 89. (Verba allata ex The Latin Library)