Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Diaeresis

Diaeresis (a Graeco διαίρεσις 'divisio') est in poësi Graeco-Latina diphthongi in duas syllabas divisio. Itaque etiam divisio dicitur.[1] Diaeresis prosodiaca apud metricos Graecos etiam dialysis (διάλυσις 'dissolutio') appellatur.[2]

De diaeresi LatinaRecensere

In poësi Latina, diaeresis vera est, qua diphthongi crescentes in duas syllabas separantur; id est, [u̯a] → [u·a], [u̯e] → [u·e], [u̯i] → [u·i]:

Arbustum fremitu silvai [si·lu·ai̯] frondosai  (Enn. Ann. (6) 191 Vahlen)
Pectora tristitiae dissolvenda [dis·so·lu·en·da] dedit   (Tib. 1.7.49).
Te numquam nostros evolvisse [e:·u̯o·lu·is·se] iocos   (Ov. Trist. 2.1.238).

Diaeresis etiam dicitur, cum pro primae declinationis genetivi singularis et nominativi pluralis ae [ai̯] terminatione ai [a:·i:] substituitur:

Quippe etenim primum terrai [ter·ra:·i:] corpora quaeque  (Lucr. 5.449)
Aulaï [au̯·la:·i:] medio libabant pocula Bacchi   (Verg. Aen. 3.354).
Dives equum, dives pictaï [pik·ta:·i:] vestis et auri   (Verg. Aen. 9.26).
exsultantque aestu latices, furit intus aquai [a·ku̯a:·i:]   (Verg. Aen. 7.464).

Constat quidem hunc usum veram non esse diaeresin phoneticam, namque ae [ai̯] diphthongus, si de phonetica diaeresi ageretur, non in āī [a:·i:] sed in ăĭ [a·i] divideretur. Itaque hic de archaismo agi videtur. Genetivus primae declinationis, si historiam respiciamus, in temporibus plures accepit formas diachronicas. Itaque terra his includitur genetivi formis diachronicis: LArch_I terras[3] > LArch_II terrāī > LClass. terrae > LVulgaris/Mediaev. terre, quae velut confines suam quaeque vitam vixerunt suam quaeque vim et potestatem socialem et stilisticam habentes.

De diaeresi GraecaRecensere

Diaeresis in iis invenitur verbis, quorum vocalibus tautosyllabis olim consonans aliqua intercessit. Constat igitur hiatum apud Homerum iis ferme locis conservatum esse, quibus digamma ϝ [u̯] olim intervenerat aut fortasse adhuc aetate Homerica interveniebat. Hiatus in medio verbo factus, sicut in ὄϊς 'ovis' et πάϊς 'puer, puella', diaeresis dicitur, quamquam mutatio in temporibus facta potius per synaeresin evenerat. Diachronica enim mutatio ita describi debet: ὄϝις [o·u̯is] > ὄϊς [o·is] > οἴς [oi̯s] et *πάϝις [pa·u̯is] > πάϊς [pa·is] > παῖς [pai̯s]. Sed formis οἴς, παῖς, etc. increbrescentibus, formae ὄϊς, πάϊς, etc. per diaeresin videbantur factae esse.

τοῖσι δ᾽ ὄϊς λάσιος μέγας ἐν κλισίῃ ἱέρευτο 'Illis ovis villosa magna in tabernaculo mactata erat' (Il. 24.125)
[toi̯·si·do·is·la·si·os·me·ga·sen·kli·si·e:·i·e·reu̯·to]
(τὸ πρίν·) ἀτὰρ μὲν νῦν γε πάις ὣς νήπια βάζεις 'Nunc autem sicut pusio puerilia loqueris' (Od. 4.32)
[(top·ri·n)a·tar·men·nu:n·ge·pa·is·o:s·ne:·pi·a·bad·zei̯s].

Etiam diaeresis ἔϋ formae εὖ 'bene' apud Homerum saepe legitur, sicut

ἱδρώσει δέ τευ ἵππος ἐΰξοον ἅρμα τιταίνων 'Sudavit cuiusque equus bene politum currum trahens' (Il. 2.390).
[hid·ro:·sei̯·de·te·u̯ip·po·se·uk·so·o·nar·ma·ti·tai̯·no:n].

Diaeresis hic in eodem loco invenitur, quo /s/ phonema in cognata linguae Sanscritae voce su- exstitit – constat enim vocem Sanscritam nullius gradus esse – ex quo forma Protoindoeuropaea *esu- conici potest. Itaque PIE *esu- aetate Praegraeca per adspirationem in formam *ehu- debilitata denique in hiaticam ἔϋ formam mutata est.

NotaeRecensere

  1. Quint. Inst. 1.5.18.
  2. Apoll.Dysc. De pronominibus 29.13; 87.2.
  3. Apud Naevium, Bellum Punicum 46 Warmington.