Diabetes mellitus,[1] vel simpliciter diabetes (Graece διαβήτης[2]), est grex morborum metabolicorum, quae plerumque alta sacchari sanguinis urinaeque densitate deteguntur, quia aut corpus satis insulinae non generat, aut insulina quamvis satis producta in cellulis effectus solitos non incitat, unde corpus glucosum peius convertit. Efficit haec alta densitas glucosi in sanguine usitata morbi indicia: polyuriam (urinationem frequentem), polydipsiam (sitem auctam), polyphagiam (famem auctam).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Circulus caeruleus, symbolum Consociationis Nationum diabetis melliti.

Sunt tria diabetis genera praecipua:

Typorum primi et secundi et formae mixtae inveniuntur.

Medicamenta in diabete tractando antidiabetica nominantur.

Dies 14 Novembris "dies pro diabete mellito" declaratus est a Consociatione Nationum.

Anatomia pathologica

recensere

Morbus aegrotis pericula multa imponit.

Microangiopathia diabetica

recensere

Periculum diabetis melliti typicum est mutatio structurae microscopicae vasorum sanguineorum tenuiorum. Microangiopathia diabetica laminas basales vasorum densationem pati indicat. Hac de causa vectura nutrimentorum a sanguine in texta biologica inhibita est, ut substantiarum catabolicarum ab textis in sanguinem.

Physiologia pathologica

recensere

Pathophysiologice visum omnium generum diabetis et initium et cursus diversi sunt. Etiam cuiusque generis diversae machinationes descriptae sunt[4].

Symptomata

recensere

Typi diabetis melliti

recensere
diabetes mellitus typi 1 diabetes mellitus typi 2 diabetes mellitus in graviditate
initium infantibus et adolescentibus praecipue senibus gravidis
initium acutum et subacutum lentum in graviditate
polydipsia polyuriaque - acetonuria
habitus non specificatus saepe cum adipositate
insulini inopia resistentia saepe resistentia in graviditate sera

Pridem grex Suecicorum Finnicorumque diabetologicorum in hoc primum classificationem diabetis melliti typi 2 de variabilibus sex (glutamatidecarboxylasis autocorpora GADA, aetas dum initium, valor BMI, valor HbA1C, beta cellularum functio, insulini resistentia) in greges quinque 1-5 proposuit[5]:

  1. SAID (diabetes autoimmunologicus et gravis) cum initio praematuro, valore BMI parvo, gubernatione metabolica mala, carentia insulini, praesentia GADA.
  2. SIDD (diabetes insulini caerens et gravis) cum absentia GADA, ceterum ut grex 1 cum initio praematuro, valore BMI parvo, secretione insulini exigua, gubernatione metabolica mala.
  3. SIRD (diabetes insulino resistens et gravis) cum resistentia insulini at valore BMI alto.
  4. MOD (diabetes ad obesitatem spectans et mitis) cum (gregi 3 similiter) adipositate, sed sine resistentia insulini.
  5. MARD (diabetes ad aetatem spectans et mitis) apud homines seniores cum perturbatione metabolismi miti.

Adhuc classificatio typi 2 non exstabat, nunc autem therapia diabetis differens melliti typi 2 sequatur.

Rationes therapeuticae

recensere
 
Proportiones diabetis per orbem terrarum patentes anno 2014. Praevalentia universa erat 9.2 centesimae.
 
Proportiones mortalitatis per orbem terrarum per millionem incolarum anno 2012 patentes.     28–91     92–114     115–141     142–163     164–184     185–209     210–247     248–309     310–404     405–1879

Diabetes mellitus est morbus chronicus. Rationes therapeuticae se modo vivendi et remediis, chirurgia, ac aliis auxiliis dant.

Modus vivae

recensere

Scire docerique magnum momentum habens aegroti se quasdam regulas servandas esse sciunt, hydratorum carbonii imprimis consumptio nonnullis restrictionibus succumbat.

Antidiabetica et alia remedia

recensere

Medicamentarum et remediorum diversa genera sunt: insulinum, biguanidi, thiazolidinedioni, sulfonylureae, meglitinidi, alpha-glucosidasis inhibitores, peptidorum analoga, glycosurica (gliflozini SGLT-2 inhibitores).

  1. Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
  2. Liddell, H. G. & Scott, R. (1940). A Greek-English Lexicon. revised and augmented throughout by Sir Henry Stuart Jones. with the assistance of. Roderick McKenzie. Oxoniae: Clarendon Press.
  3. Everdingen, J. J. E. van, Eerenbeemt, A. M. M. van den (2012). Pinkhof Geneeskundig woordenboek (12de druk). Houten: Bohn Stafleu Van Loghum.
  4. Ha J., Sherman A. (Aug 2020). "Type 2 diabetes: one disease, many pathways". American journal of physiology, endocrinology, and metabolism 319 (2): E410-26 
  5. Ahlqvist E., Storm P., Käräjämäki A., Martinell M., Dorkhan M., Carlsson A., Vikman P., Prasad R. B., Aly D. M., Almgren P., Wessman Y., Shaat N., Spégel P., Mulder H., Lindholm E., Melander O., Hansson O., Malmqvist U., Lernmark Å., Lahti K., Forsén T. Z., Tuomi T., Rosengren A. H., Groop L. (2018). "Novel subgroups of adult-onset diabetes and their association with outcomes: a data-driven cluster analysis of six variables". Lancet Diabetes Endocrinol S2213-8587 (18): 30051-2 

Bibliographia

recensere
  • Gesellschaft für Rehabilitation bei Verdauungs- und Stoffwechselkrankheiten e.V., ed. 2011. Diabetes-Lesebuch. Wissenswertes für den Alltag mit Diabetes. Lengerich: Pabst Science Publishers. ISBN 978-3-89967-695-2.
  • Göke, Burkhard, Klaus G. Parhofer, et Carsten Otto. 2002. Das Praxisbuch Diabetes mellitus. Monaci: Urban & Fischer. ISBN 978-3-437-22930-5.
  • Mehnert, Hellmut, Eberhard Standl, Klaus-Henning Usadel, et Hans-Ulrich Häring, eds. 2003. Diabetologie in Klinik und Praxis. Georg Thieme Verlag. ISBN 3-13-512805-9.
  • Renate Jäckle, Axel Hirsch, et Manfred Dreyer. 2010. Gut leben mit Typ-1-Diabetes. Ed. 7a. Urban und Fischer-Verlag. ISBN 978-3-437-45756-2.
  • Schatz, Helmut, ed. 2006. Diabetologie kompakt: Grundlagen und Praxis. Ed. 4a. Stutgardiae: Thieme. ISBN 978-3-13-137724-1.
  • Scherenberg, Viviane. 2003. Patientenorientierung: Compliance und Disease Management Programme: Praxisbeispiel Diabetes mellitus Typ 2. Stuttgardiae: Verlag für Wissenschaft und Kultur. ISBN 3-936749-43-4.
  • Schulze, Matthias B., Kurt Hoffmann, et al. 2007. An Accurate Risk Score Based on Anthropometric, Dietary, and Lifestyle Factors to Predict the Development of Type 2 Diabetes. Diabetes Care 30: 510–15. doi 10.2337/dc06-2089. Deutschen Diabetes-Risiko-Score.
  • Thomas, Andreas. 2006. Das Diabetes-Forschungs-Buch: Neue Medikamente, Geräte, Visionen. Ed. 2a. Mainz: Kirchheim + Co. ISBN 978-3-87409-411-5.
  • World Health Organization, Department of Noncommunicable Disease Surveillance. 1999. Definition, Diagnosis and Classification of Diabetes Mellitus and its Complications. Genavae: WHO.PDF, apud whqlibdoc.who.int.

Nexus interni

Nexus externi

recensere