Data Crateris constellationis
Nomen Crater
Genetivus Crateris
Abbreviatio Crt
Ascensio recta 10 h 51 min ad 11 h 56 min
Declinatio -6° 40’ ad -25° 10’
Area 282 gradus quadrati
Videri potest inter +65° ac -90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
δ Crt,
3,56m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Leo
Sextans
Hydra
Corvus
Virgo

Crater[1] constellatio iuxta Hydram sita est quacum etiam mythologice coniuncta est. Crater imprimis e quattuor stellis quartae magnitudinis constat. Miro modo non α Crateris, sed δ Crt lucidissima est.
Crater inter illas 48 constellationes antiquas numeratur, quae iam a Claudio Ptolemaeo commemoratae sunt.

De mythologia

recensere

In mythologia Graeca Crater cum Corvo et Hydra coniuncta est:
Apollo patri Dii sacrificaturus corvum emisit, ut ille aquam e fonte quodam afferret. Corvus cratere capto profectus est. In via autem ficos immaturos de fico arbore pendentes videbat, quos quin gustet facere non potuit. Itaque non nullos dies exspectavit, quoad fici maturi facti sunt, postea demum mandatum perfecit. Vt cum sero venisset ignosceretur, hydram quandam cepit aiens illam iter ad fontem ferrens prohibuisse. Apollo autem mendacium intellegens corvum multavit ita, ut tempore ficorum maturorum bibere non iam posset. Praeterea corvum in caelo posuit una cum cratere atque hydra ut omnes monerentur.
Apud alios scriptum videmus regem Demophonem altero quoque anno filiam urbis nobilem sacrificavisse, ut pestes arceret. Hostia quamvis sorte eligeretur, tamen Demophon filiae suae semper pepercit. Cum unus ex optimatis Matusius vocatus ea de re querens postularet, ut etiam de regis filia sors iaceretur, Demophon illius filiam immolari iussit. Matusius eam crudeliter ultus est filia regis caesa Demophonti vinum praebens, quod sanguine filiae regis mixtum erat. Matusius hoc facinore morte multatus est, sanguinis crater autem in caelo positus ut homines moneret.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Crateris.
Stella Nomen Magnitudo
α Crt Alces 4,1m

Alces sive α Crateris 174/175 sla a nobis distat. Stella lutea gigas est e classe spectrali K0 III.

  1. Ita apud situm IAU (vide nexus externos)

Nexus externi

recensere
Constellationes nominibus Latinis digestae
Constellationes abbreviationibus digestae

And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul