Aperire sectionem principem
Data Vulpeculae constellationis
Nomen Vulpecula
Genetivus Vulpeculae
Abbreviatio Vul
Ascensio recta 19 h ad 21 h 30 min
Declinatio +20° ad +30°
Area 268 gradus quadrati
ordo 55
Videri potest inter -55° ac +90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
nullae
Stella lucidissima,
Magnitudo
Lucida Anseris (α Vul),
4,44m
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Cygnus
Lyra
Hercules
Sagitta
Delphinus
Pegasus

Vulpecula[1] est constellatio haud lucida caeli septentrionalis, medio "Triangulo aestatis"[2] sita. Iohannes Hevelius astronomus illam primus descripsit. Tunc etiam Anser sidus exstabat una cum Vulpecula fabulam illam praeclaram memorans; hodie autem Ansere constellatione non iam recognita, stella Lucida Anseris sola de ea ave monet.

Constellationi non insunt stellae, quae lucidiores 4m fulgent. Stella lucidissima Lucida Anseris (α Vul), stella gigas rubra classis spectralis M0 III est, quae 297 spatia lucis annuae remota est.

Lucida Anseris est stella duplex, quae iam minimo telescopio in duas stellas dividi potest; spatium inter illas duas stellas est 413.7".

Anno 1967, prima stella pulsans (PSR 1919+21) hac in constellatione ab Antonio Hewisch et Iocelyno Bell Cantabrigiae inventa est, quae primo CP 19191 nominata erat.

StellaeRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Stellae Vulpeculae

NotaeRecensere

  1. Ita apud situm IAU (vide nexus externos)
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externiRecensere

Constellationes nominibus Latinis digestae
Constellationes abbreviationibus digestae
And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul