Antlia (constellatio)
Data Antliae constellationis | |
---|---|
Nomen | Antlia (pneumatica) |
Genetivus | Antliae |
Abbreviatio | Ant |
Ascensio recta | 9 h 27 min ad 11 h 06 min |
Declinatio | -24° 30´ ad -40° 25´ |
Area | 239 gradus quadrati |
Videri potest inter | + 50° ac - 90° |
Numerus stellarum magnitudinis < 3m |
nullae |
Stella lucidissima, Magnitudo |
α Ant, 4,25m |
Constellationes finitimae (a septentrionalibus sensu negativo) |
Hydra |
Vide etiam paginam discretivam: Antlia.
Antlia[1] constellatio in caelo australi sita est, cui stellae lucidiores non sunt. Stella lucidissima, α Antliae, quarta magnitudine splendet.
Nicolaus Ludovicus de Lacaille Astronomus Francogallicus saeculo XVIII non nullis regionibus caeli australis nomina dedit. Cum constellationes classicae secundum figuras mythologicas nominatae esse soleant, Lacaille saepe nomina rerum technicarum dedit. Antlia pneumatica res technica est, quae ab Ottone de Guericke inventa a Roberto Boyle meliorata est.
Ea in constellatione PGC 29194 spectari potest, quae galaxias minimus in Grege Locali sita est.
Stellae et nebulae
recensere Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Antliae.
Notae
recensereNexus externi
recensere- "Antlia" apud Chris Dolan, The Constellations and their Stars
- "The Constellations" apud situm Internationalis Unionis Astronomicae