Countee Cullen (30 Maii 19039 Ianuarii 1946) fuit poeta Afroamericanus et persona magni momenti in Renascentia Harlemensi.[1]

Countee Cullen natus est fortasse die 30 Maii[2] 1903,[3] aut Novi Eboraci[4] aut Baltimorae aut Lexintoniae Kentukiae; sua vidua credidit eum Lexingtoniae natum fuisse.[3] Infans, fortasse a matre relictus, a quadam Domina Porter alitus est, quae ut videtur avia paterna erat.[5] Porter puerum novem annos natum ad Harlemiam tulit[5]; anno autem 1918 mortua est.[5] De poetae pueritia, nihil certo scitur usque ad 1918, cum a Reverendo et Domina Friderico A. Cullen Harlemiae Novi Eboraci adoptaretur.[6] Hic clericus fuit minister loci, Ecclesiae Methodistae Episcopalis apud Salem conditor.[7]

Schola Superior DeWitt Clinton

recensere

Cullen tempore ignoto in Schola Superiori DeWitt Clinton in vico Bronx matriculavit.[8] In rebus academicis, praecipue poesi et arte oratoria, excelluit.[9] Socius societatis honoris factus est, acta diura hebdomadalem edidit, suaeque classis vice praeses electus est.[10] Ianuario anni 1922, diploma in mathematica et linguis Latina, Graeca, et Francica cum laude accepit.[11]

Universitates Novi Eboraci et Harvardiana

recensere

Diplomate accepto, in Universitate Neo-Eboracensi matriculavit.[12] Anno 1923, poema "The Ballad of the Brown Girl" praemium alterum in certamine Witter Bynner consecutus est, certatione litterario a Societate Poesis Americae sustento.[13] Eo fere tempore, nonnulla suorum poematum in Harper's, Crisis, Opportunity, The Bookman, et Poetry, periodicis latissime in Civitatibus Foederatis divulgatis, edita sunt.[14]

Anno 1932 apparuit One Way to Heaven, sua mythistoria sola, comoedia socialis de nigris classis inferioris et bourgeoisie Novi Eboraci. Ab anno 1934 ad mortem, linguas Anglicam et Francicam ac scripturam creativam in Schola Superiore Iuniore Friderici Douglass Novi Eboraci docuit. Hoc tempore, duo opera pro lectoribus iuvenibus conscripsit: The Lost Zoo ('Hortus zoologicus amissus', 1940), poemata de animalibus quae in Inundatione perierunt, et My Lives and How I Lost Them ('Meae vitae et quomodo eas amisi'), autobiographiam suae felis. Cullen ultimis vitae suae annis plerumque pro scaena scribere solebat. Cum Arna Bontemps laboravit ad God Sends Sunday mythistoriam accommodandam (1931), in St. Louis Woman ('Mulier Urbis Sancti Ludovici, 1946, anno 1971 editus) pro theatro musico. Partitura ab Haroldo Arlen et Ioanne Mercer composita est, ambobus albis. Ludus Broadway musical, in vico nigrorum pauperum in Urbe Sancti Ludovici constitutus, ab intellegentibus nigris reprehensus est quia negativam Americanorum nigrorum imaginem pinxerat. Cullen Medeam, tragoediam Euripidis in Anglicum convertit, quae anno 1935 nomine The Medea and Some Poems edita est, cum congerie sonnetarum et carminum brevium.

Anno 1940, Cullen Ida Mae Robertson duxit, quam decem annos cognoverat. Obiit ille hypertensione arteriali et venenatione uremica 9 Ianuarii 1946.[15] Bibliotheca Countee Cullen, Harlemensis Bibliothecae Publicae Novi Eboraci pars, eius nomen fert. Anno 2013, in New York Writers Hall of Fame inductus est.

Congeries poematum

recensere
  • Color Harper & brothers, 1925; Ayer, 1993, ISBN 978-0-88143-155-1 illustrationes Charles Cullen
  • Copper Sun, Harper & brothers, 1927
  • Harlem Wine 1926
  • The Ballad of the Brown Girl Harper & Brothers, 1927, illustrationes Charles Cullen
  • The Black Christ and Other Poems, Harper & brothers, 1929, illustrationes Charles Cullen
  • Tableau (1925)
  • One way to heaven, Harper & brothers, 1932
  • Any Human to Another (1934)
  • The Medea and Some Other Poems (1935)
  • On These I Stand: An Anthology of the Best Poems of Countee Cullen, Harper & Brothers Publishers, 1947
  • Gerald Lyn Early, ed. My Soul's High Song: The Collected Writings of Countee Cullen Doubleday, 1991, ISBN 978-0-385-41758-7
  • Countee Cullen: Collected Poems, Library of America, 2013, ISBN 978-1-59853-083-4
  • One Way to Heaven (1931)
  • The Lost Zoo, Harper & Brothers, 1940; Modern Curriculum Press, 1991, ISBN 978-0-8136-7217-5
  • My Lives and How I Lost Them, Harper & Brothers Publishers, 1942
  • St. Louis Woman (1946)

Nexus interni

  1. Ipse nomen dixit Caunte, non Caunti. Darryl Pinckney, "Countee Cullen: The Reluctant Lamb," The New York Review of Books, 21 Martii, 42.
  2. "Countee Cullen (1903-1946)" ; confer Perry 1971:3.
  3. 3.0 3.1 Shucard 1984:5-6.
  4. Perry 1971:3
  5. 5.0 5.1 5.2 Liukkonen, Petri (2008). "Countee Cullen (1903-1946) - born Countee LeRoy Porter". Authors' Calendar .
  6. Perry 1971:3-4; Shucard 1984:5-6.
  7. Perry 1971:3-4; Shucard 1984:9.
  8. Perry 1971:4; Shucard 1984:10.
  9. Perry 1971:4; Shucard 1984:10.
  10. Perry 1971:4; Shucard 1984:10.
  11. Perry 1971:5.
  12. Perry 1971:5; Shucard 1984:7.
  13. Perry 1971:6.
  14. Perry 1971:7.
  15. Philip Bader (2004). African-American Writers. Infobase Publishing. p. 57. ISBN 9781438107837 .

Bibliographia

recensere
  • Huggins, Nathan. 2007. Harlem Renaissance. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-506336-3.
  • Molesworth, Charles. 2012. And Bid Him Sing: A Biography of Countée Cullen. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-53364-6.
  • Perry, Margaret. 1971. A Bio-Bibliography of Countée P. Cullen, 1903–1946. Westport Connecticutae: Greenwood Publishing Corporation. ISBN 0-8371-3325-4.
  • Shucard, Alan R. 1984. Countee Cullen. Bostoniae Twayne Publishers. ISBN 0-8057-7411-4.

Nexus externi

recensere
  • Biographia, www.poetryfoundation.org (The Poetry Foundation)
  • Biographia, www.poets.org (Academy of Academic Poets)
  • Biographia, www.english.uiuc.edu (Modern American Poetry)