Conradus Ernestus Ackermann
Conradus Ernestus vulgo Konrad Ernst Ackermann (natus die 1 Februarii 1712 Suerini, mortuus die 13 Novembris 1771 Hamburgi), histrio atque renovator theatricus Germanicus fuit.
Obitus: 13 Novembris 1771; Gambrivium
Patria: Germania
Familia
Proles: Charlotte Maria Magdalena Ackermann, Dorothea Ackermann
Vita
recensereAckermann anno 1740 Societati Ioannis Frederici Schönemann se aggregavit; annis inter 1742 et 1744 uxoris futurae collegas artifices convenit quibuscum anno 1746 Gedanum, anno 1747 autem in Russiam iit.
Anno 1751 in Germania turbam histricam propriam conscripsit, quae Regiomontii, Gedani, Mogontiaci, in Polonia et in Helvetia se de scaenis praesentabat. Anno 1764 cum suis Hamburgum petivit ubi usque ad mortem moderator eorum fuit, triennio post annum 1767 salvo quo opus »Dramaturgie« Lessingianum ortuum est.
Velut histrio praesertim in partibus comicis agebat. Post mortem vidua eius et filiaster Fredericus Ludovicus Schröder rectionem obtinuerunt. Nam Moscuae anno 1749 Sophiam Carlottam, viduam organistae Schröder Berolini in matrimonium duxerat. Primum anno 1740 inter actores gregis Schönemannici Luneburgi se praesentavit. Postea ipse turbae praefuit pro dramatibus Hamburgi et Rostochii dandis. Ex anno 1746 Gedani mansit et anno 1747 in Russia inveniri potuit. Inde ab anno 1749 eam iugiter lustrationes trans Europam fecerunt et usque ad mortem histrio prima ista mulier erat in scaenis Hamburgensibus.
Denique anno 1780 Sophia Carlotta Societatem Ackermannicam deseruit, ut vacaret in actricibus iuvenibus erudiendis. Mortua autem est die 14 Octobris 1792. Cum figura nobili recitationem et actiones feliciter uniebat; etiam artubus, e.g. manibus, gestus in scaenis affabre duxit. Optimae pathetica-tragica et subtilia-comica dedit. Filia eius Carlotta (1757-1775) doctissima ingenium mimicum egregrium habuit. O. Müller de ea mythistoriam dramaticam »Charlotte A.« (Francofurti 1854) pepigit.
Nexus externi
recensere- Thomas Blubacher: Commentatio Konrad Ernst Ackermann in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- Biographiae Hassicae
- Hans Heinrich Borcherdt: Ackermann, Konrad Ernst. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 1, Duncker & Humblot, Berlin 1953, S. 35 (Digitalisat).