Confuciusornis est exstinctum genus primitivarum? avium magnitudinis corvorum, ex Formatione Yixian et Formatione Jiufotang Sinarum Cretacei ineuntis abhinc annorum 125 ad 120 milliones effossum. Sicut aves hodiernae, Confuciusornis rostrum sine dentibus habuit, sed artissimae avium hodiernarum propinquae, sicut Hesperornis et Ichthyornis, dentes habuerunt, quod significat, ad amissionem dentium attinens, Confuciusornem et aves vivas in unum versisse. Confuciusornis est antiquissima avis nota cui erat rostrum.[1] Genus ex Confucio (551 a.C.n.479 a.C.n.) philosopho Sinico appellatur. Confuciusornis est unum ex abundantissimis vertebratis Formatione Yixian inventis, et nonnulla centies speciminum omnino articulatorum inveniuntur.[2]

Specimen Confuciusornis sancti cum pari pennarum caudalium

Classis : Aves 
Ordo : †Confuciusornithiformes 
Familia : †Confuciusornithidae 
Genus : †Confuciusornis 
   
Palaeontologia
125–120 m.a.Cretaceum inferius
Synonyma
* Jinzhouornis? Hou et al., 2002
Species typica
Confuciusornis sanctus Hou et al. 1995

Descriptio

recensere
 
Magnitudo Confuciusornis et homo.
 
Fossile C. sancti longas pennas alarum et caudae conservat.

Confuciusorni fuit magnitudo columbae hodiernae. Latitudo alarum fuit usque ad 0.7 m, et pondus corporis usque ad 1.5 kg aestimatur, vel minus quam 0.2 kg. Avis C. feducciai fuit tertia parte longior quam media C. sancti specimina.

 
Adumbratio ossium alarum Confuciusornis
 
Specimina C. sanctus caudis brevibus praedita in CosmoCaixa Barcelona

Phylogenia

recensere

Changchengornis hengdaoziensis, confuciusornithidis arte cognata, etiam in Formatione Yixian habitavit. Ea etiam longas pennas caudales in paribus habuit, sicut nonnullae evolutiores? Enantiornithes.

  1. M. Ivanov, S. Hrdlickova, et R. Gregorova, The Complete Encyclopedia of Fossils. Rebo Publishers (Nederlandia: 2001), p.. 312.
  2. X. Xu et M. A. Norell, "Non-Avian dinosaur fossils from the Lower Cretaceous Jehol Group of western Liaoning, China." Geological Journal 41 (2006):419–437.

Bibliographia

recensere
  • Dalsätt, J., Z. Zhou, F. Zhang, et Per G. P. Ericson. 2006. Food remains in Confuciusornis sanctus suggest a fish diet. Naturwissenschaften 93(9):444–446. doi:10.1007/s00114-006-0125-y HTML abstractum.
  • Hou, L., Z. Zhou, Y. Gu, et H. Zhang. 1995. [Descriptio Confuciusornis sancti]. Chinese Science Bulletin 10:61–63.
  • Hou, L.-H., Z. Zhou, L. D. Martin, et A. Feduccia. 1995. A beaked bird from the Jurassic of China. Nature 377:16–618. doi:10.1038/377616a0 HTML abstractum.
  • de Ricqlès, A. J., K. Padian, J. R. Horner, E.-T. Lamm, et N. Myhrvold. 2003. Osteohistology of Confuciusornis sanctus (Theropoda: Aves). Journal of Vertebrate Paleontology 23(2):373–386. DOI:10.1671/0272–4634(2003)023[0373:OOCSTA]2.0.CO;2 HTML abstractum.
  • Mayr, G, B. Pohl, et D. S. Peters. 2005. A well-preserved Archaeopteryx specimen with theropod features. Science 310(5753):1483–1486. doi:10.1126/science.1120331 PMID 16322455 HTML abstractum. Materies sustinens interretialis.
  • Senter, Phil. 2006. Scapular orientation in theropods and basal birds, and the origin of flapping flight. Acta Palaeontologica Polonica 51(2):305–313. PDF.
  • Zhou, Z., et F. Zhang. 2003. Jeholornis compared to Archaeopteryx, with a new understanding of the earliest avian evolution. Naturwissenschaften 90:220–225. PDF.

Nexus externi

recensere
 
Avis

Haec stipula ad avem spectat. Amplifica, si potes!