Marcus Porcius Cato maior

Romanus politicus, miles et scriptor
(Redirectum de Cato Censor)

Marcus Porcius Cato, vel Cato Censor vel Cato maior[1] (ad Catonem minorem distinguendum) dictus, Marci filius, orator, historicus, natus Tusculi anno 234 a.C.n., novus homo consul 195 cum L. Valerio Flacco fuit ac censor anno 184 cum eodem; mortuus est anno 149.

Wikidata Marcus Porcius Cato maior
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 234 a.C.n.; Tusculum
Obitus: 149 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value
Coniunx: Licinia, Salonia
Proles: Marcus Porcius Cato Licinianus, Marcus Porcius Cato Salonianus
Familia: Porcii Catones

Marcus Porcius Cato anno 234 a.C.n. Tusculi familia plebeia sed haud paupere natus est. Iuvenis agros Sabinos patris coluit, fortasse iuxta Venafrum (ibi enim Cato ipse, sicut e libro De agri cultura discimus, fundum possedit). "Ego iam a principio," dixit , "in parsimonia atque in duritia atque industria omnem adulescentiam meam abstinui agro colendo, saxis Sabinis, silicibus repastinandis atque conserendis".[2]

Annum septimum decimum agens militiam capessivit; "cumque Hannibal terram Italicam laceraret atque vexaret"[3] ab anno 214 ad annum 202 in Bello Punico altero Cato pugnavit quaestor militaris, Scipione duce. Scitur apud flumen Metaurum pugnavisse anno 202. Postquam in Hiberia Sardiniaque mores probatos suos ostendit, Hispanicos rebelles durissime subegit; qua re in triumpho ductus est. Cum in patriam rediisset, cursum rei publicae coepit honorum ac quamquam homo novus erat Catonis cursus honorum celeris fuit. Anno 195 obstitit Legis Oppiae abrogationi ac in ipso anno consul factus est. Anno 184 factus est censor et in hoc officio maximam morum maiorum observantiam demonstravit contra luxuries nobilitatis.

Statim plurimas causas contra Scipionem Africanum, ducem proximi belli sed etiam maximum auctorem cultus humanitatisque Graecorum in urbe, coepit: in primis propter eius inhonestum sumptuosumque modum vivendi. Quadraginta quattuor causas contra gentem Aemilianam incepit. Anno 184 a.C.n. post bellum adversus Antiochum Syriacum Cato Scipionem de repetundis accusavit quia magnam partem spoliorum belli possessam ab ipso Africano putabat esse. Accusationibus Scipio respondere non potuit: nihil dixit nisi illum diem esse diem in quo Hannibalem profligatum. Tametsi absolutus est sese exilio affecit in sua villa in Literno, in qua mortuus est insequenti anno.

Credebat Cato philosophiam et mores Graiorum nocere moribus antiquis Romanis. Aestimabat philosophiam perniciosam ac inutilem disciplinae boni civis Romani esse. Anno 155 a.C.n., patrum conscriptorum concilio habito, ab Urbe trium philosophorum legationem expulit quoniam suis orationibus Carneades Academicus, Diogenes Stoicus et Critolaus Peripateticus plurimorum civium praecipue iuventutis animos in se convertebant.

Maxime Cato in Senatu operam dedit ad bellum contra Carthaginem indicendum, anno 151 a.C.n. Cato putabat illam urbem iam antiquam rivalem Romae posse perniciosam mercaturae mediterraneae Urbis esse. In omnibus conciliis in Senatu habitis solebat "Censor" haec verba dicere in exitu orationis: "Ceterum censeo Carthaginem esse delendam."[4] Anno 149, Romani naves soluerunt ad contra Carthaginem pugnam committendam. Eodem anno, Cato mortuus est.

De operibus

recensere

Inter veterrimos scriptores litteraturae Latinae perpauci sunt quibus sermo natalis Latinus fuit; in hoc numero eminet Cato, primus in illa lingua historicus, primus de re rustica scriptor. Opera eius sunt:

  • De agri cultura sive De re rustica (Textus)
  • Origines: Opus septem libris divisum cuius nonnulla fragmenta subsistunt. Hi libri persecuti sunt de origine regibusque Romae (Liber I), de originibus magnarum urbium Italicarum et populorum indigenarum (Libri II–III), de Bellis Punicis et de maximis factis usque ad 151 a.C.n.(Libri IV-VII) (Textus)
  • Orationum circa centum quinquaginta quarum nonnulla fragmenta subsistunt (Textus) a Cicerone saepe laudatae[5]
  • De re militari, opus deperditum
  • De lege ad pontifices auguresque spectanti, opus deperditum
  • Praecepta ad Filium vel Libri ad Marcum filium ex quo unum fragmentum subsistit:
Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum et indocile esse genus illorum. Et hoc puta uatem dixisse, quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnis medicina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opicon appellatione foedant. Interdixi tibi de medicis.
Plinii, Naturalis Historia 29.13–14
  • Historia Romana litteris magnis scripta ad filium Catonis educandum destinata; sed et hoc opus deperditum est
  • Carmen de moribus, opus deperditum
  • Apophthegmata, opus deperditum

De fortuna

recensere

Crebriter annis insequentibus citantur Catonis opera et dicta. Oratoris definitio ("Orator est, Marce fili, vir bonus dicendi peritus") primus scriptorum nobis servatorum citat Seneca maior,[6] sed post eum Quintilianus et Apuleius.[7] Secundum Plinium minorem Herennius Senecio eandem sententiam e contrario vertit: "Orator est uir malus dicendi imperitus."[8] Praeceptum "Quod tibi deerit, a te ipso mutuare" citat Seneca minor[9] Sententia de parsimonia, duritia et industria iuventutis suae citat Paulus Festus cum multis aliis fragmentis operum Catonianorum; haec tres "virtutes" Catonis typicae a posterioribus videntur.

Disticha Catonis et Monosticha Catonis, versibus hexametris composita, falso Catoni ab eruditis mediaevalibus adscripta sunt.

  1. Apud Ciceronem (e. g. in epistula ad Atticum 14.21.3) legimus "legendus mihi saepius est Cato maior ad te missus".
  2. Cato, Orationum fragmentum 128 Malcovati.
  3. Cato, Orationum fragmenta 187-188 Malcovati.
  4. Verba nullo loco, ut videtur, Latine citata in scriptis nobis servatis: vide autem Plutarchum, Vita Catonis qui Graece citat; confer et Ampelium: "Scipio Nasica ... censuit in senatu tamen Carthaginem non esse delendam" (Liber memorialis 19.11).
  5. Brutus 61-69.
  6. Seneca maior, Controversiae 1.pr.10.
  7. Quintilianus, Institutiones Oratoriae 12.1.1; Apuleius, Apologia 94.
  8. Plinius minor, Epistulae 4.7.5.
  9. Seneca minor, De beneficiis 5.7.2.

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Catonem maiorem spectant.

Bibliographia

recensere
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 18-26
  • A. E. Astin, Cato the Censor. Oxonii: Clarendon Press, 1978
  • Andrew Dalby, ed., Cato: On Farming; De agricultura. Totenais: Prospect Books, 1998
  • Henrica Malcovati, ed., Oratorum romanorum fragmenta liberae Rei Publicae. Augusto Taurinorum: Paravia, 1953. 2a ed.
  • Enrica Sciarrino, Cato the Censor and the Beginnings of Latin Prose: From Poetic Translation to Elite Transcription. Columbus: Ohio State U. Press, 2011. ISBN 9780814211656.


Antecessores:
Lucius Furius Sp.f. Purpureo et Marcus Claudius M.f. Marcellus
Consul
195 a.C.n.
cum
Lucio Valerio P.f. Flacco
Successores:
P. Cornelius P.f. Scipio Africanus Maior II et Tiberius Sempronius Ti.f. Longus