Castra aestiva
Castra aestiva, vel breviter aestiva (n.pl.), sunt institutum vel ratio plerumque impubibus vel adulescentibus dicata quae menses aestivos in nonnullis civitates habetur. Pueri et adulescentes qui aestiva frequentent aestivatores[1] fortasse appellari possunt. Inter traditiones permultorum castrorum aestivorum sunt hiking, oreobatia, canoeing, natatio, artificia manuum, athletica et alii ludi, ac conventus hilari circa ignem. Castra noviora praecipuas res praebent; exempli gratia, castra artibus activis, musicae, magicae, computatris, quaestui linguae, mathematicae, impubibus debilibus, et observationi victus rationis favere possunt. Nonnulla castra aestiva in religionibus cooptantur, sicut castra a gregibus Christianis et variis sectis Iudaicis exercita.
Primum multorum castrorum aestivorum propositum est progressus educationis vel culturae. Campi castrorum aestivorum sinere possunt ut impubes in circumiectis innocuis pericula sana adeant.
Secundum Societatem Castrorum Americanam, sunt in Civitatibus Foederatis circa septem milia castrorum pernoctantium et quinque milia castrorum diurnorum, a pluribus quam 11 milliones impubum et adultorum quotannis frequentatorum.[3]
Organizationes iuvenum, sicut Boy Scouts, Girl Scouts, sodales 4-H, Centra Civitatis Iudaica, YMCA, et Camp Fire, et alii greges in religionibus cooptati multa castra cum suis structuris conformata habent.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ "1861—The Gunnery Camp is founded," www.acacamp.org.
- ↑ "Facts and Trends," American Camping Association.
Nexus externi
recensereSocietates
recensere- Communitas Castrorum Internationalis (International Camping Fellowship)
- Societas Castrorum Americana (American Camp Association)
- Societas Castrorum Canadiana (Canadian Camping Association)
- Societas Castrorum et Congressuum Christiana (Christian Camp and Conference Association)
- Societas Castrorum Liberorum (Association of Independent Camps)
Aliae res
recensere- Castra aestiva Francica, (societas quae instituta immersionis linguisticae in Francia curat)
- Castra aestiva in India,
- Index, (index castrorum aestivorum Americanorum impubibus annis a 13 ad 19 dicatorum)
- InSite, (magazina hominibus professionalibuss in industria castrorum Christianorum dicata)