Camp Rockmont for Boys est Christiana puerorum castra aestiva Monte Atri in vico Carolinae Septentrionalis constituta, anno 1956 in relicto Collegii Montis Atri campo condita.[1][2] Tres sessiones plenae (tredecim, viginti, et viginti septem dierum) quaque aestate habentur, quaque sessione plena in sessiones breviores divisa, etiam in sessiones dierum sex vel tredecim.[3] Capacitas cuiusque sessionis est circa 400 pueri, quaque sessione secundum ascriptiones aliquantum variante.

Campus Collegii Montis Atri, qui Lacum Eden cingit et poëtas Montis Atri ab 1941 ad 1957 attrahebat, nunc est pars Castrorum Rockmont, castrorum aestivorum pueris dicatorum. Aedificium hodie navis appellatur.

Historia

recensere

Condita sunt Castra Rockmont anno 1956 a Georgio Pickering in campo Collegii Montis Atri, quod nuper cessatum erat.[4] Castra, solum pueris Christianis dicata, proprietatem Indicam exercebat, quae usque ad 2000 persistebat. Rationes quotidianas a Daniele Davis exercentur, qui administrator in loco R. Davidis Bruce anno 2006 creatus est, ipso Bruce nunc procurante.[5] Bruce etiam est director exsecutivus Consociationis Alumnorum Rockmontianae.[6]

Nexus externi

recensere