Castra Solis Orientis
Castra Solis Orientis[1][2] est institutum internationale, quod exemplaria ductus in discipulis annos plerumque a quattuordecim ad sedecim natu inculcat, a Societate Fundata Ludovici Augusti Jonas, societate non lucrativa, quaque aestate exercitum.
Cuius ratio, septem hebdomada durans, in loco puerorum in Red Hook Novi Eboraci, et loco separato puellarum Clintoniae in vico eiusdem civitatis, circa 90 milia ad septentriones Urbis Novi Eboraci versus in Valli Fluminis Hudsoniani exercitur. Participes ex omne orbe terrarum veniunt, merito electi. Contra pretium institutionis, discipulis qui rem frequentent conceditur pecunia, quae quam, ut petiuntur, ei discipulis posterioribus donent.
Sunt organizationes alumnorum in permultis civitatibus, et plus quam quinque milia alumnorum, inter quos sunt subsecretarius generalis Consociationis Nationum; praeses Universitatis Harvardianae; victor Investigationis Ingenii Scientifici Intel; minister rerum externarum Coreae Meridianae; duo legati Israelis; subsecretarius civitatis in administratione Iacobi Carter; et Petrus Seeger, cantor carminum vulgarium.
Grex alumnorum Danicorum et aliorum Europaeorum Castra Solis Orientis pro puellis anno 1996 condiderunt. Ratio aestiva, a Societate Fundata Georgii E. Jonas et Societate Castrorum Solis Orientis Danica ordinata et sustenta, Stendis Regionis Iutiae Mediae Daniae situs est. Circa sexaginta participes quotannis trahit, discipuli ex plus quam triginta civitatibus.
Alumni notabiles
recensere- Clifford Alexander, Jr., 1947, olim Vice Minister Externarum Rerum et Minister Exercitus Civitatum Foederatarum
- Georgius Ames, argentarius; socius senior societatis Lazard Freres
- Darren Aronofsky, fabricator pellicularum
- Elias Attie, scriptor, choragus televisificus, olim optio et scriptor orationumAlberti Gore et Culielmi Clinton
- Norbertus Barba, fabricator pellicularum
- David Black, 1946, produx theatricus, histrio, scriptor
- David Botstein, biologus
- Thomas Cabaniss, 1978, conductor, clavilista
- Franciscus F. Chen, 1944, physicus plasmatis, praecursor physicae ultra-frigidae
- Samuel R. Delany, 1957, auctor, professor, iudex litterarius, sodalis Science Fiction Hall of Fame
- Ricardus Dolman, 1951, olim praeses Camerae Repraesentativorum Nederlandiae
- Sandi Simcha Dubowski, 1985 et 1986, fabricator pellicularum
- Gregorius Giraldo, comoedus
- Sungjoo Han, 1956, legatus Coreanus ad Civitates Foederatas; Minister Externarum Rerum Coreae Meridianae; scientiae civilis peritus et praeses universitarius; auctor The Failure of Democracy in South Korea
- Ulricus Haynes, 1947, olim legatus Americanus ad Algeriam
- Anselmus Hollo, 1950, scriptor Finnicus
- Robinus Janvrin, Baro Janvrin, 1962, secretarius privatus Elizabeth II reginae
- Robertus Jastrow, caput divisionis theoreticae NASA; conditor Instituti Studiorum Spatialium Goddardiani; auctor
- Ji Chaozhu, 1944, olim legatus Sinicus ad Britanniam, olim Subsecretarius Generalis Consociationis Nationum, auctor
- Ashok Kamte, curator vigilium Mumbaiensium, in impetibus terroristicis Mumbai Novembri 2008 necatus
- Menahem Kanafi, olim legatus Israelis ad Erythraeam
- Kai Lee, praefectus scientiae Programmatic Conservationis et Scientiae Societatis Fundatae Packardianae
- Sidney Lumet, fabricator pellicularum
- Michael Lunn, 1960, olim Minister Iustitiae Danicus, olim Minister Climatis et Energiae Danicus
- Mahmoud Mamdani, 1976, vice praeses societatis Morgan Stanley
- Iosue Muravchik, 1962, eruditus Instituti Incepti Americani; explicator rationum publicarum
- Matthaeus Nimetz, legatus Americanus
- Franciscus Ochberg, psychiater, posttraumatic stress disorder peritus
- Jeff Orlowski, 1999, 2000, 2002, 2006, fabricator pellicularum documentariarum
- Pertti Pesonen, 1948, professor scientiae politicae Finnicus; olim editor principalis Aamulehti actorum diurni
- Petrus Pope, 1973, Vice Causidicus Generalis Civitatis Novi Eboraci
- Michael Pressman, 1964, director et productor televisificus
- Itamar Rabinovich, 1959, olim legatus Israelis ad Civitates Foederatas; praeses Universitatis Tel Aviv
- Gunnar Riberholdt, 1949, olim legatus Danicus ad Franciam; director Ministerii Rerum Externarum
- Neil Leon Rudenstine, praeses emeritus Universitatis Harvardianae
- Petrus Seeger, cantor vulgaris, compositor carminum
- Ioannes Thurman, 1957, violoncellista
- Heikki von Hertzen, causidicus Finnicus, argentarius, activista socialis, et designator urbanus Tapiolae districtus Finnici
- Iacobus Yannatos, 1943, conductor Symphoniae Sancti Antonii; olim professor musica in Universitate Harvardiana
- Zvi Zeitlin, 1935, violinista; distinctus musicae professor in Schola Musicae Eastmaniana Universitatis Roffensis
Nexus interni
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Castra Solis Orientis spectant. |
- Castra Solis Orientis, www.lajf.org (Societas Fundata Ludovisi Augusti Jonas)
- Castra Solis Orientis Europaea, www.lajf.org
- Societas Alumnorum Castrorum Solis Orientis Finlandiae, www.crsaaf.org
- Societas Fundata Georgii E. Jonas, www.gejf.dk
- Situs alumnorum castrorum, www.crsconnect.org (CRSConnect)
- Situs proprius, www.risingsun.org (Alumni Castrorum Solis Orientis)