Musica vulgaris

(Redirectum de Cantor vulgaris)

Musica vulgaris[1] (Anglice folk music) est genus musicum, quod a populari traditionalique musica abit, ut denuo disponitur. Hae dispositiones initio a popularibus musicis thematibus abire aut solum genus capere ut auctor ipse sua themata formet possunt. Musicae vulgaris vis traditionales radices eam ad popularem societatem ligantes est, quia de musica a populi melodiis abeunte agitur.

Petrus Seeger, sodalis The Weavers gregis, voce banioneque canit.

Crebro musica vulgaris traditionalibus instrumentis sociatur, velut banioni aut violinae in Civitatibus Foederatis, fistulae stagnatae (Anglice tin whistle) in Hibernia, fistulae utriculari in Scotia, dzirimiae (Hispanice chirimía, Catalanice; gralla) et dulzainae in Catalaunia, tricitixae (Vasconice; trikitixa) in Vasconia etc... In Civitatibus Foederatis, motus musicae vulgaris sive carmen vulgare (Anglice folksong) annis 1960 internationaliter maxime affecit, praesertim cum Roberto Dylan et Petro Seeger. In Hibernia etiam per eandem epocham persimilis motus cum musica tabernae radicis traditionalis, penes greges velut The Dubliners, florebat.

Greges musicae vulgaris in mundoRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere