Surprise Lake Camp ('Castra Lacus Mirorum') est castra aestiva non lucrativa in plus quam 400 agris Cold Spring Novi Eboraci sita, circa 60 milia ad septentriones Urbis Novi Eboraci. Quae, anno 1901 condita, sunt unum ex veterrimis castris aestivis Iudaicis in Civitatibus Foederatis.[1]

A narrow lake with buildings on the far side in woods just starting to green with the spring, seen down the slope of a mountain
Despectus in Castra Lacus Mirorum a Breakneck Ridge ad boreoccidentem versus.

Unum ex primis castrorum pueris fuit Eduardus Cantor, qui credidit suas perfunctiones iuvenis in Surprise Lake Camp (etiam in The Eddie Cantor Story pellicula biographica anno 1953 depictum[2]) suum animum confirmavisse ut negotium spectaculorum iniret. Rebus ludionis bene gesti, unus ex castrorum fautoribus ardentissimis factus est.[3]

Inter alios pueros qui castra frequentaverunt sunt Neil Diamond (qui dixit societatem Petri Seeger fuisse primum exemplar musicum quem viderat),[4][5] Iosephus Heller,[6] Jerry Stiller,[7] Eugenius Simmons,[8] Laurentius King, Neil Simon, et Gualterius Matthau.[9]

  1. Saxe 2004:24.
  2. Gevinson 1997:307.
  3. Cantor 1955.
  4. Holden 1986.
  5. "Pete Seeger, Neil Diamond and me", The Washington Post, 28 Ianuarii 2014.
  6. Daugherty 2011:38.
  7. Stiller 2000:45.
  8. Simmons 2002:48.
  9. Bernstein 2006.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere