Pellicula biographica est taeniola cinematographica, qua vita et mores hominis hominumve gregis narratur. Pelliculae biographicae maxime in veris eventis positae sunt, sed fieri potest, ut etiam res commenticias contineant. Inter personas notissimas pellicularum biographicarum numerantur Napoleo, Abrahamus Lincoln, Iesus, Vladimirus Lenin, Adolfus Hitler, Cleopatra. Quamquam anni 1930 fuerunt aetas aurea pellicularum biographicarum, etiam postea hoc genus cinematographicum constantiam suam ad hodiernum diem retinuit.

Constat genus pelliculae biographicae fere eiusdem aetatis esse ac pelliculam usitatam. Inter primas pelliculas biographicas est Jeanne d’Arc a Georgio Méliès anno 1900 disposita. Alia pellicula biographica notabilis est Napoléon, fabula cinematograohica sex horarum ab Abel Gance anno 1927 disposita. In Civitatibus Foederatis Americae, haec sunt pelliculae veteres, quae vitas personarum tractant: Judith of Bethulia a D.W. Griffith anno 1914disposita; et Joan the Woman[1] a Caecilio B. DeMille anno 1916 facta.


Bibliographia

recensere
  • Epstein, William H. & Palmer, R. Barton (ed. 2016) Invented Lives, Imagined Communities: The Biopic and American National Identity. State University of New York Press.
  • Pulver, Andrew (2023). Oppenheimer overtakes Bohemian Rhapsody to become biggest biopic of all time. The Guardian, 18 Septembris.