Casimirus vulgo Kazimierz Bein (pseudonymate Kabe; natus die 29 Februarii 1872 Sierżnia apud Lodziam, mortuus die 15 Iunii 1959 Lodziae) ophthalmologus et lexicographus Polonicus fuit. Interim rector adiunctus Academiae Esperanticae erat.[1] In periodo litterarum Esperanticarum prima genus scribendi fabrivit et aliis tradidit.

Casimirus Bein, medicus et esperantista

Kazimierz iuvenis in rebellione contra Russos particeps fuit, unde in exsilium iendum erat. Non ante annum 1899 Casani medicinae studia finire licuit. Plures libros speciales exaravit et symbolas pro foliis medicinalibus; tandem cum collegis "Societatem ophthalmologicam Polonicam" condidit. Insuper photographus entheus fuit.

In Esperanticis

recensere

Iam anno 1887, cum in gymnasio alumnus esset, de lingua Esperantica certior factus est. Anno 1903 chronica Esperantica quaedam, quam in foliis Anglicis viderat, flammas ei renovavit. Velocissime idioma Zamenhofianum ediscens collegam et linguae internationalis auctorem visitavit. Cui dixit se pro lingua Esperantica laborare velle.

Interpretationes

recensere

Kabe lecte in Esperanticum convertit mythistoriam Dno nędzy Venceslai Stieroszewski quae in lucem prolata est anno 1904 in foliis "Lingvo Internacia". Ex anno 1906 praeses vicarius Academiae Esperanticae erat. Constat Casimirum Kazimierz diu interpretem litterarium maxime egregrium fuisse, si agebatur de traductionibus in idioma internationale.

Opera magna dua confecit, nempe Vortaro de Esperanto (glossarium monolinguale) et versionem Esperanticam fabulae Milesiae Faraon scriptoris Boleslai Prus.

Genus scribendi clarum simplex internationale fuit, spiritu Esperantico ipso plenum, maxime elegans et facile intellectu. Neque litteras Esperanticas ipse pepigit. Dixit conversiones accuratas maioris momenti esse quam litterae originales aliqui fabricatae.

Kabe motum Esperanticum relinquit

recensere

Anno 1911 subito ex esperantistarum circulis abiit et director Instituti ophthalmologici Varsoviensis factus est. Reditus ad Esperanticam motionem sibi in aeternum vetuit. In colloquio percontativo anni 1931 (cf. Litterarum Mundum, p. 133) planxit idiomatis Esperantici statum congelatum; partes internationales vix agi posse. Verisimiliter addendae sunt rixae, quas cum eo habuerunt Antonius Grabowski, Adam Zakrzewski et alii. Quod cum ita sit: id aenigmati multis Esperantici fautoribus fuit et est. Ex quo facile erat neologismi creatio kabeinto pro persona, quae apostata Esperanticorum fit.

Casimirum Kazimierz olim convenerat Simeon Hesapčiev, de quo iste vir scripsit apud Nuntempa Bulgario 4/1959, p. 23 (Mia renkonto kun Kabe). Sepultus est Kabe Lodziae in sepulcreto catholico ad Sanctum Iosephum. Radomiae via secundum Kabe nominatus est.[2].

Interpretationes

recensere

Anni editionum principum indicantur.

  • 1904: Fundo de l' Mizero (Venceslaus Sieroszewski, fabula historica)
  • 1905: La Interrompita Kanto (Elisabeth Orzeszkowa)
  • 1906: Elektitaj Fabeloj (Fratres Grimm)
  • 1906: Pola Antologio (florilegium litterarum Polonicarum)
  • 1907: Internacia Krestomatio (florilegium internationale)
  • 1907: La Faraono (Boleslaus Prus)
  • 1907: Unua Legolibro (lectiones simplices tironibus aptae)
  • 1908: La Fumejo de l' Opio (Vladislaus Reymont)
  • 1909: Bona Sinjorino (Elisabeth Orzeszkowa)
  • 1909: Patroj kaj Filoj (Ioannes Turgenev)
  • 1909: Versaĵoj en Prozo (Ioannes Turgenev)
  • 1910: En Malliberejo (E. Czirikov)
  • 1910: La Lasta (Vladislaus Stanislaus Reymont)
  • 1912: Mia Poŝhorloĝo (Konopnicka); 1964
  • ?: La Juĝo (Letero de mortinto) (J. Kaliszewski)
  • ?: Legendo (Elisabeth Orzeszkowa)

Opera medicinalia

recensere
  • Zwyrodnienie krążkowe plamki żółtej (1948)
  • O poprawność mowy polskiej : (najpospolitsze błędy w polszczyźnie lekarzy) (1950)
  • Najprostsze oko schematyczne (1951)
  • Zarys okulistyki Bronisław Ziemiński (Kabe preparis por la preso, 1930)

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Casimirum Bein spectant.

Interretialiter quae lectioni prostent

recensere
  1. Julius Glück, El la klasika periodo de Esperanto (Grabowski kaj Kabe), (=Muusses Esperanto- Biblioteko, 5), Purmerend, 1937, p 30
  2. via Beina apud Google Maps