Carolus Fridericus Philippus de Martius

naturae peritus

Carolus Fridericus Philippus de Martius (Theodisce Carl Friedrich Philipp von Martius, Erlangae natus die 17 Aprilis 1794 et Monaci mortuus die 13 Decembris 1868) fuit botanista, explorator et ethnographus Germanus.

Wikidata Carolus Fridericus Philippus de Martius
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Fridericus Philippus de Martius: imago
Carolus Fridericus Philippus de Martius: imago
Nativitas: 17 Aprilis 1794; Erlanga
Obitus: 13 Decembris 1868; Monacum
Patria: Regnum Bavariae

Familia

Genitores: Ernst Wilhelm Martius;

Memoria

Sepultura: Alter Südfriedhof
Tabula expeditionis Brasiliensis Martii et Spix annis 1817-1820

Vita et opera

recensere

In Academia Regia Friderico-Alexandrina educatus, ab anno 1817 ad 1820 cum Ioanne Baptista de Spix expeditionem magnam per Brasiliam fecit, floram et mores populorum indigenarum observans. Flumen Sancti Francisci et Parnahybam investigaverant, per continentem ad delta fluminis Amazonum advenerant, quod omne cum parte flumini Nigri perscrutati sunt necnon Iapuram Amazonum accolam.

 
Imago Martii in Museo Nationali Urbis Fluminensis (cum sententia Latina "In palmis semperparens iuventus; in palmis resurgo")

Ab anno 1820 Monaci in horto botanico Monacensi laborabat, anno 1832 ad annum 1836 huius horti director fuit Ab anno 1826 Universitatis Monacensis professor. Collectionem plantarum in Brasilia collectarum servabat et augebat; ex expeditione circa 12 milia exemplarium apportaverat, et usque ad 300 milia exemplarium 65 milia specierum hoc herbarium amplificavit. Multas species cum Iosepho Gerhardo Zuccarini descripsit.

 
Urbs Bethlehem Paraensis ex atlante a Martio et Spix edito

Martiodendron genus nomine eius a Henrico Allan Gleason nominata est.

Opera selecta

recensere
  • Flora cryptogamica Erlangensis, 1817
  • Nova genera et species plantarum Brasiliensium, vol. I-III, 1823—1832
  • Palmarum familia eiusque genera denuo illustrata, 1824
  • Icones selectae Plantarum Cryptogamicarum Brasiliensium, 1827
  • Hortus regius Monacensis, 1829 (cum Francisco de Paula Schrank(de))
  • Flora Brasiliensis, ab anno 1840 ad 1906 volumina I-XV edita




Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия • • IPNI