Iosephus Gerhardus (Theodisce Joseph Gerhard) Zuccarini (Monaci natus die 10 Augusti 1797 ibidemque mortuus die 18 Februarii 1848) fuit botanista Germanus.

Wikidata Iosephus Gerhardus Zuccarini
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Augusti 1797; Monacum
Obitus: 18 Februarii 1848; Monacum
Patria: Regnum Bavariae

Vita et opera

recensere

In Academia Regia Friderico-Alexandrina educatus (1815—1819) in Monacum urbem natalem reverterat et in Horto botanico Monacensi operam dabat. Ab anno 1836 huius horti rector. Ab anno 1823 Academiae Regalis Bavaricae adiunctus, ab anno 1839 socius eius. A 1826 Universitatis Monacensis professor. Ab anno 1820 herbarium Brasilianum a Carolo de Martio collectum describebat permultaque taxa Orientis Extremi (praecipue Iaponiae) cum Philippo de Siebold descripsit.

Zuccarinia genus nomine eius a Carolo Ludovico Blume nominata est.

Opera Latina

recensere
  • Plantarum novarum vel minus cognitarum, quae in horto botanico herbarioque regio Monacensi servantur.
    • Fasciculus Primus. In: Abhandlungen der Mathematisch-Physikalischen Classe der Königlich Bayerischen Akademie der Wissenschaften. vol. 1, Monaci 1832, p. 287–396, tabulae XII–XVII, (in BHL).
    • Fasciculus Secundus. In: Abhandlungen .... vol. 2, Monaci 1837, p. 309–380, tabulae 1–9, (in BHL).
    • Fasciculus Tertius. Cacteae. In: Abhandlungen .... vol. 2, Monaci 1837, p. 597–742, tabulae I–V, (in BHL).
    • Fasciculus Quartus. In: Abhandlungen .... vol. 3, Monaci 1843, p. 219–254, tabulae 1–7, (in BHL).
    • Fasciculus Quintus. In: Abhandlungen ... Zweite Abtheilung. vol. 4, Monaci 1846, p. 1–35, tabulae I–VI, (in BHL).
  • Florae Japoniae familiae naturales. 1843–1846 (cum Philippo de Siebold).
  • Flora Japonica. 1835–1870 (cum Philippo de Siebold).



Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • • IPNI