Budingum
botulus
(Redirectum de Boudin)
Budingum,[1] Francogallice boudin[2] est botuli genus in Francia aliisque terris Francophoniae factum, cuius sunt duae species principales. Boudin noir est sanguiculus, videlicet intestinum sanguine adipeque porcinis fartum. Boudin blanc (botulus albus) autem lacte et gallina aliove carne alba farcitur. Exstant et alii boudins; exempli gratia, Acadiani Ludovicianae boudin faciunt ex carne porcina et oryza.
Notae
recensere- ↑ "Budingum" apud Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
- ↑ Vide Trésor de la langue française, s.v. "boudin".
Bibliographia
recensere- 1859 : E. Duranty, "Les Boudins" in Charles Monselet et al., La Cuisinière poétique (Lutetiae: Lévy) pp. 84-86
Nexus externi
recensere- Compositio boudin noir apud Tom Press (Francogallice)
- Compositio boudin blanc apud Tom Press (Francogallice)