Boston Evening Transcript ('Transcriptum Vespertinum Bostoniense') fuit diarium quotidianum Bostoniae in Massachusetta quotidie post meridiem ab 24 Iulii 1830 usque ad 30 Aprilis 1941 editum.[1] The Transcript, ut a lectoribus vulgo appellabatur, conditum est ab Henrico Dutton et Iacobo Wentworth societatis mercatoriae eiusdem nominis, qui eo tempore erant publici Massachusettae typographi civici,[2] ac Lynde Walter, primo diarii editore.[3] Walter autem mox mortuo, Cornelia Wells Walter soror, quae theatralis diarii criticus fuerat, anno vicensimo nono suae aetatis editor principalis facta est,[4] prima mulier quae diarium quotidianum Americanum magni momenti edidit; munere editoris ab anno 1842 ad annum 1847 fungebatur.[5]

Logotypus.
Pagina prima, die 5 Novembris 1903.
Aedificium diarii, post conflagrationem Bostoniensem anni 1872 refectum et auctum.
Epes Sargent, quondam editor.

Inter diurnarios Transcripti erant Henricus Cabot Lodge minor et Ioannes P. Marquand.

Una e primis exemplaribus "America the Beautiful," carminis Catharinae Lee Bates, in Transcripto die 19 Novembris 1904 apparuit.[6]

"The Boston Evening Transcript," poema T. S. Eliotii, diarium commemorat.

Nexus interni

  1. "BOSTON TRANSCRIPT TO QUIT WEDNESDAY; Five-Cent Price Fails to Save Newspaper, Approaching Its 111th Anniversary PROFITABLE UNTIL 1929 Patron of Arts and Sciences Began Decline With Slump in 'Lush Financial Advertising'", The New York Times (Novi Eboraci): p. 23, 24 Aprilis 1941 .
  2. King 1881: 263.
  3. Chamberlin 1969: 10.
  4. Chamberlin 1969: 69.
  5. Madison 2006: 119.
  6. McLaughlin 1993: 21, Metro Region Section.

Bibliographia

recensere
  • Chamberlin, Joseph Edgar. 1969. The Boston Transcript: A History of Its First Hundred Years. Freeport Novi Eboraci: Ayer Publishing. ISBN 0-8369-5146-8.
  • King, Moses. 1881. King's Handbook of Boston. Ed. 4a. Cantabrigiae Massachusettae: Moses King.
  • Madison, D. Soyini. 2006. The SAGE Handbook of Performance Studies. Thousand Oaks Californiae: SAGE. ISBN 0-7619-2931-2.
  • McLaughlin, Jeff. 1993. A century of 'spacious skies'; Bates' 'America the Beautiful' has endured time and tinkering. The Boston Glove, 22 Iulii.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Boston Evening Transcript spectant.