The Boston Post fuit diarium quotidianum late in Nova Anglia plus quam centum annos perlectum, antequam anno 1956 edi desiit. Conditum est mense Novembris 1831 a Carolo G. Greene et Gulielmo Beals, egregiis negotiatoribis Bostoniensibus.[1] Eduinus Grozier diarium anno 1891 emit, et ante 1911, maximum diarium in Nova Anglia aedificaverat, quod Ricardo filio anno 1924 legavit. A Groziero minore rectum, unum e maximis diariis in Civitatibus Foederatis factum est. Fastigio gratiae annis 1930, plus quam decies centena milia hominum id constanter legebant. Eodem autem tempore, Grozierus perpetuam animi debilitatem pati coepit, uxore partu mortua.

Logotypus.
The Boston Post, 16 Ianuarii 1919

Diurnarii clari recensere

Praemia Pulitzerana recensere

Anno 1921, diarium Praemium Pulitzeranum pro laudabili officio publico accepit propter pecuniarium Caroli Ponzi fraudem investigandam et retegendam. Quod fuit primum praemium Pulitzeranum a diario Bostoniensi acceptum, atque ultimum usque ad 2003, cum The Boston Globe praemium similiter accept.[8]

Usus recensere

H. W. Fowler lexicographus dixit primum vocabuli O. K. usum notum a The Boston Morning Post anno 1839 impressum fuisset.[9]

Nexus interni

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. The Encyclopædia Britannica: A Dictionary of Arts, Sciences, Literature and General Information (Novi Eboraci: Encyclopædia Britannica 1911), 19: 567.
  2. Tommasini, Anthony (28 Decembris 2001), Edward Downes, 90, Opera Quizmaster, Novi Eboraci: The New York Times .
  3. Biographia, Human Rights.
  4. Biographia, Department of Justice.
  5. Special to The New York Times (13 Iulii 13, 1968), Olga Huckins, Ex-Editor At Boston Transcript, 67, Novi Eboraci: New York Times, p. 27 .
  6. Matthiessen, Peter (2007), Courage for the Earth: Writers, Scientists, and Activists Celebrate the Life and Writing of Rachel Carson, Bostoniae et Novi Eboraci: Mariner Books, p. 135, ISBN 0-618-87276-0 .
  7. Eleni Himaras, "Rachel's Legacy: Rachel Carson’s groundbreaking 'Silent Spring’ was inspired by Duxbury woman," The Patriot Ledger (Quincy Massachusettae), 27 Maii 2007.
  8. Mitchell Zuckoff, Ponzi’s Scheme: The True Story of a Financial Legend (Novi Eboraci: Random House, 2005), ISBN 1-4000-6039-7.
  9. H. W. Fowler, A Dictionary of Modern English Usage (Oxoniae, 1965), 413.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad The Boston Post spectant.