Berosus vel Berossos (floruit prima parte tertii saeculi a.C.n.) fuit sacerdos dei Babyloniaci Beli sive Marduk et astrologus et rerum gestarum scriptor. Nam Babyloniaca sive etiam Chaldaica[1] tribus libris digesta et regi Antiocho Soteri dedicata composuit quibus historiam Babyloniorum a mundo creato usque ad Alexandrum Magnum ex veteribus fontibus cuneiformibus signis exaratis et in templis servatis Graece explicabat. Diluvium orbem terrarum mergens describebat[2] et reges antediluvianos a regibus post diluvium regnantibus discernebat. Scholam astrologicam quoque in insula Co instituit ubi scientiam veterum Chaldaeorum orbi Graeco tradebat[3] : ita unus e doctis hominibus fuit qui tempore successorum Alexandri Magni veteres traditiones orientales cum hellenismo conciliaverunt

De rebus a quibusdam dubitatis recensere

Nonnulli homines docti mirabantur si quidem idem homo fuerit et sacerdos in Babylonia in Seleucidarum regno et astrologiae magister in insula quae tum a Ptolomaeis possidebatur. At fontes antiqui numquam duos Berosos discernunt. Quin etiam si unus fuit Berosus dubitant utrum res ad physicam pertinentes et a Vitruvio, Seneca, Plinio traditae ex opusculo seorsum edito ductae sint an pars quaedam Babyloniacorum fuerint[4].

De Beroso supposito recensere

Anno 1498 opusculum Latine scriptum et inter alios auctores positum sub nomine Berosi in lucem typographicam prodiit[5] atque mox locupleti commentario ab inventore novi manuscripti Annio Viterbensi, ordinis praedicatorum, theologiae professore, instruebatur atque iterum atque iterum reeditus multos et doctos homines decepit donec falsarii ludicrum fuisse detegeretur. Hodie pseudo-Beroso tribuitur id est Beroso supposito.

Fontes recensere

Si vis plura legere recensere

Notae recensere

  1. Sic apud Flavium Iosephum, Contra Apionem I.142
  2. Fl. Ios., Ant. Iud. I.93.
  3. Vitruvius 9.6.2.
  4. De quibus omnibus vide Verbrugghe (1996) pp. 15-16.
  5. Antiquitatum variarum volumina XVII (Berosus = liber XV).