Bielogroda
Bielogroda[1] vel Leucopolis[2] (Russice Белгород), urbs est in Russia, ad Tanaim Minorem sita, metropolis regionis Bielogrodensis (Bielgorodensis). Circa 391 milia incolarum (anno 2017) habet.
Locus: 50°36′0″N 36°36′0″E
Numerus incolarum: 339 978
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Belgorod Urban Okrug
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Urbs est valens sedes scientiae, culturae, industriae, mercaturae et transportationis. Stationem ferriviariam et aeroportum habet.
Historia urbis
recensereBielogroda anno 1596 ut castrum condita est.
Annis 1727—1779 urbs erat metropolis gubernii in Imperio Russico.
Tempore Belli Magni Patrii pugnae gravissimae prope Bielogrodam acciderunt. Urbs bis, a 24 Octobris anni 1941 ad 9 Februarii anni 1943 et a 18 Martii ad 5 Augusti anni 1943, a copiis Germanicis occupabatur. In honorem liberationis Bielogrodae atque Orelae a copiis Sovieticis Moscuae salutatio e 124 gunnis producta est, quae tempore belli illius fuit prima talis salutatio, liberationem urbium Sovieticarum signans. Propterea, Bielogroda cognominata est "urbs salutationis primae", anno 2007 autem facta est una e primis urbibus Russiae, titulo "Urbis gloriae militaris" ornatis.
Anno 1954 urbs facta est metropolis regionis.
Notae
recensere- ↑ Henrici Scherer Tabellae geographicae (Monachii, 1703), p. 178
- ↑ Ioannis Tomkae Szászky Introductio in orbis antiqui et hodierni geographiam, Posonii et Cassoviae 1782, p.426; vel Alba, v. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 440. Vulgo Bielgorod (Atlas Russicus, Petropoli, 1745, p. 4).
Nexus interni
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bielogrodam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 50°36′0″N 36°36′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |