Assus
Assus (-i, f.) (Graece Άσσος; Turcice Behramkale) antiqua est urbs in ora paeninsulae Troadis.
Historia
recensereCollis iuxta mare iacens iam aetate aënea habitatus fuit. Saeculo VII a.C.n. Assus ab incolis Methymnae in Lesbo insula sitae condita est. Socius fuit Athenarum in foedere Delium iuncta neque in bella Graeca-Persica saeculorum V et IV ullius momenti fuit. Anno 366 a.C.n. Satrapes Persicus seditiosus Ariobarzanes se in arcem urbis recepit, ut vi Persarum sustineret. Ex fere anno 360 urbs sub dicione Eubuli successorisque Hermeae fuit. Eodem tempore etiam Aristoteles cum Theophrasto discipulo Assi vitam aliquamdiu degit. Inter annos 334–241 dominium urbis Alexandro Magno successoribusque eius Seleucidis cecidit. Deinde inter annos 241–133 a.C.n. ad regnum Pergamenum Attalidarum pervenit, usque in potestatem imperii Romani redactum est. Temporibus Byzantinis Assus sedes episcopalis facta est atque ad thema Aegaeum pertinebat. Etiam anno 1306 Graecis arcem urbis contra Turcos defendere contigit, paulo post autem in dominium eorum delapsum est, quo ex tempore ad Ottomanicum imperium pertinebat.
Ruinae
recensereMoenia urbis diversibus temporibus varioque more inter saeculum III a.C.n. usque ad tempus Byzantinum exstructa sunt. Circuitus 3 fere chilometres efficit. Praeterea etiam reliqua qui habentur muri archaici exstant.
Templum Athenae dicatum inter annos 530–520 a.C.n. Dorico more constructum est, quare singulum templum Doricum temporis Archaici totius Asiae Minore putatum est. Nonnullae columnae indigeni lapide confectae post effusionem ruinarum partim reerectae sunt.
Hodie quoque antiqua Agora, Buleuterium, Gymnasium, theatrum atque thermae Romanae visitari possunt. Extra urbem antiqua necropolis sita est.
In extremo oppido hodierno mezquita regente Murado I (1326–1389) constructa est, una enim antiquissimarum mezquitarum, in huius exstructione Turci multis spoliis antiquis atque Byzantinis usi sunt.
Effossiones
recensereInter annos 1881–83 indagatores Americani oppidum effoderunt. Plurimae inventiones in Louvre museum atque in museos Constantinopolitanos atque Bostonianos detractae sunt. Ex anno 1981 Turci etiam effossioni oppidi operam dederunt duce Ümit Serdaroğlu.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 39°29′26″N 26°20′12″E • GeoNames • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon |