Vide etiam paginam discretivam: Methymna (discretiva)

Wikidata-logo.svg Methymna
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 39°22′7″N 26°10′50″E
Numerus incolarum: 1 399
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Lesbos Municipality

Geographia

Superficies: 50.166 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Methymna: situs

Methymna (Graece Μήθυμνα (f. sg)) est urbs 1667 incolarum (2001) in insula Lesbo septentrionali sita. Etsi publice nomine antiquo appellatur, sermone cottidiano saepe Molybos (Μόλυβος) dicitur, quod nomen a Medio Aevo in usu est. Ex administratione anno 2011 reformata Methymna est "unitas popularis" (Graece: δημοτική ενότητα) demi Lesbi.

Situs ac forma urbisRecensere

Urbs in septentrionali insulae litore sita est, fere 5 milibus maritimis (9.5 chiliometris) a continente Turcica distans, aversa tamen in monte aedificata, cuius cacumen arce mediaevali coronatur. 62 chiliometra a Mytilenis, insulae capite, in boreo-occidentalem versus et 6 chiliometra a Petra, loco balneari noto, in septentriones versus sita est.

Urbi, quae est autocinetis libera, sunt multae scalae, quae montem ascendunt, et agora, cuius vici frondibus tecti plurimis tabernis locum praebent - aspectus paene mediaevalis.

Forma domorum, quarum multae modo Turcico aedificatae a saeculo duodevicesimo repetunt, Imperium Ottomanicum admonent. Tabulatum inferius lapidibus non trullissis aedificatum est, superius ex tabularum compagine factum frontem inferioris - partim malis fultum - supereminens podium fenestris instructum efficit.

Ab urbe in occidentem versus parvus portus iacet, quo mole instructo pescatores utuntur.

 
Domus antiquae Methymnae
 
Aspectus a portu in arcem et urbem

NotaeRecensere


Nexus externiRecensere