Zahir ad-Din Muhammad Babur (Persice ظهير الدين محمد بابر, DMG Ẓahīr ad-Dīn Muḥammad Bābur; Andyan in urbe vallis Ferganicae, hodie Uzbecia, die 14 Februarii 1483 natus; Agrae, hodie in India, die 26 Decembris 1530 mortuus), saepe etiam Baburus[1], Baburus Chanus, Baburus Sachus dictus, fuit primus Mogol Indiae. E domo Timuridarum ortus est; initio in Asia media de imperio pugnabat, postea copias in meridiem (in regiones hodiernae Afganiae Indiaeque) direxit. Domo Lodi, quae Afganiae et magnarum Indiae septentrionalis partium potita erat, devicta aliisque regibus Indiae subactis Imperium Mogolicum condidit.

Babur in imagine libri Indici, saec. 17. Bibliotheca Britannica, Londinii.
Sepulcrum Baburis in Bāgh-e Bābur ("Hortus Baburis"), Caburae.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Alam, Muzaffar; Subrahmanyan, Sanjay, edd. (1998). The Mughal State, 1526–1750. Oxonii: University Press. ISBN 978-0-19-563905-6.
  • Thackston Jr., W.M., The Baburnama (2010). Novi Eboraci.
  • Gascoigne, Bamber (1987). Die Großmoguln. Glanz und Größe mohammedanischer Fürsten in Indien. Guterslohae: Prisma-Verlag 1987, ISBN 3-570-09930-X.
  • Conermann, Stephan (2006). Das Mogulreich. Geschichte und Kultur des muslimischen Indien. Monaci. ISBN 978-3406536038.
  • Hasan, Mohibbul (2020). Babur. Founder of the Mughal Empire in India. Dellii: Kaveri Books. ISBN 978-9388540940.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Babur spectant (ﻇﻬﻴﺮ ﺍﻟﺪﻳﻦ محمد بابر, Babur).
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie • Store norske leksikon