Vallis Ferganica[1] (Uzbecice Фарғона водийси/Farg‘ona vodiysi, Chirgisice Фергана өрөөнү, Tadiciane Водии Фарғона) est depressio inter iuga systematum Tian Schan et Pamir, nunc in partem Uzbecicam (maximam), Chirgisicam et Tadicicam divisa. Area vallis circa 22 milia chm2 est.

Vallis Ferganica in photographemate spatiali

Montes vallem circumcingentes altitudinem usque ad 6 milia chm habent. Iaxartes flumen cum confluviis numerosis per vallem fluit et vitae agriculturaeque condicia optima dat (quae in ceteris regionibus Asiae Mediae, siccas et desertas vel montuosas, peiora sunt aut absunt). Spissitudo incolarum in valle Ferganica maxima Asiae Mediae est. Sericultura ab antiquitate hic floret.

Alexandria Eschate urbs antiqua hic sita erat.

Punica granatum in valle Ferganica

NotaeRecensere

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Ферганская долина. Cf. binomen Parus major ferghanensis.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 40°54′3″N 71°45′28″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica