Ave, maris stella
Ave, maris stella est hymnus Latinus et prex Mariae Virgini dicata, quam multi compositores musica ornaverunt. In liturgia horarum Ecclesiae Catholicae in festis Marianis primis vesperis canitur. Origo verborum incerta est, sed multi hunc hymnum putant a Venantio Fortunato aut a Paulo Diacono scriptum esse.
Versiones musicae
recensereMusicographorum, qui hunc hymnum musica ornaverunt, clari sunt Ioannes Leo Haslerus, Claudius Monteverdi, Franciscus Liszt.
Carmen
recensereVerba huius precis sunt:
Ave, maris stella,
Dei Mater alma,
Atque semper Virgo
Felix coeli porta.
Sumens illud Ave
Gabriélis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Hevae nomen.
Solve vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce,
Monstra te esse Matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.
Virgo singuláris,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solútos,
Mites fac et castos.
Vitam praesta puram
Iter para tutum,
Ut vidéntes Jesum,
Semper collaetémur.
Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spirítui Sancto,
Tribus honor unus.
Nexus externi
recensereAdeste Fideles · Adoro te devote · Ad regias Agni dapes · Aeterne Rex Altissime · Agnus Dei · Alma nox · Alma Redemptoris Mater · Alto ex Olympi vertice · Amazing Grace · Angele Dei · Angelus Domini · Anima christi · A solis ortus cardine · Audi benigne Conditor · Aurora, solis nuntia · Ave Maria · Ave maris stella · Ave Regina Coelorum · Ave verum corpus · Beata nobis gaudia · Beate Pastor Petre · Benedictus · Benedictus es Domine Deus · Caelestis agni · Caelestis aulae nuntius · Caelestis urbs Jerusalem · Caelitum Joseph decus · Christe sanctorum · Confiteor · Cor arca · Conditor alme siderum · Credo · Crudeles Herodes Deum · Custodes · Decora lux aeternitatis · Deus tuorum militum · Domare cordis impetus · Genuit puerpera regem · Gloria in excelsis · Gloria Patri · Kyrie · Lauda Sion · Litaniae Lauretanae · Litaniae Sanctorum · Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae · Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Nunc Sancte nobis Spiritus · O Sanctissima · Pange Lingua · Pater noster · Quem pastores laudavere · Regina Caeli · Requiem · Salve Regina · Sanctus · Signore delle cime · Signum Crucis · Stabat Mater · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolorum · Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum · Symbolum Quicumque · Tantum ergo · Te Deum · Tota Pulchra Es · Veni Creator Spiritus · Veni Redemptor Gentium · Veni Sancte Spiritus · Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium