Augustinus Rotundus
Augustinus Rotundus[1] (anno 1520 Vielune natus; die 20 Martii 1582 Vilnae mortuus) fuit iuris peritus Polonus et Lituanus, regis a secretis, rerum scriptor Latinus.
Obitus: 20 Martii 1582; Vilna
Patria: Magnus Ducatus Lituaniae
Memoria
Insignia heraldica
In Collegio Lubransciano(pl) Posnaniae et in Universitate Wittenbergensi, postea in Universitate Bononiensi eruditus, Vilnae officium fungebatur, ubi anno 1552 advocatus (wójt) factus est.
Statuta Magni Ducatus Lituaniae Latine (a lingua Ruthenica) vertit,[2] quorum editionem tertiam redegit, multa iuris Romani principia in ea includens. Sigismundi II Augusti testimonium composuit. Videtur Cronicam sive Historiam Lituaniae et Epitomen principum Lituaniae composuisse, quarum manuscripta cum manuscripto statutorum servantur. Item Rozmowa Polaka z Litwinem (Colloquium Polono et Lituani), tractatus anonymus Polonus, a Rotundo scriptus esse putatur. Eius epistolae ad Stanislaum Hosium editae sunt.
Opera cetera
recensere- Inauguratio Reverendissimi in Christo Patris et Domini… Samuelis Maczieiowski .- Cracoviae. — 1540.
- De dignitate ordinis ecclesiastici Regni Poloniae. — Cracoviae. — 1582
Notae
recensere- ↑ Mieleski videtur Augustini nomen natale fuisse; Rotundus est versio Latina cognominis patris eius, Polonice Okrągły.
- ↑ Statuta Magni Ducatus Lituaniae . . . e rutheno sermone in latinum conversa // Pomniki prawa litewskiego z XVI wieku. Cz. 1. Archiwum Komisji Prawniczej AU / wyd. F. Piekosiński. T. 7. −1900.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • |
- De Rotundo in encyclopaedia Lituana
- Statuta Magni Ducatus Lituaniae ... a 1566 approbata manuscriptum)
- De Rotundo in encyclopaedia Ucrainae historica