Augurium Salutis est ritus Romanus antiquus qui quotannis die aliquo quo nec legiones in hostes procedebant nec proelium fiebat peragi debebat. Augures deos consulebant atque cum omina fausta erant sacerdotes et magistratus preces pro salute populi Romani nuncupabant[1]. Qui ritus primo saeculo a.C.n. per bella civilia neglectus[2] ab Augusto anno 29 a.C.n. cum portas templi Iani clausit - quod nisi pace terra marique parta fieri non licebat - restitutus est[3] ac post eum etiam a Claudio, antiquario imperatore[4].

Anno 63 a.C.n., Asia a Pompeio pacata, longum post intervallum ritus ille repetitus est nec omina fausta sed dubia relata sunt : paulo post coniuratio Catilinae exarsit...[5]

NotaeRecensere

  1. CIL VI,36841 [1]
  2. Dio Cassius 37.24.
  3. Suet. Aug. XXXI,5. Dio Cassius 51.20.
  4. Tacit. Ann. XII.23.
  5. Dio Cassius 37.25. Cicero de divinatione I,105.

Si vis plura legereRecensere

  • Renatus Cagnat, "L' augurium salutis au début de notre ère", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1911(55) : 49-53 Hic legere potes
  • I. Linderski, "The Augural Law", ANRW 1986 II 16. 3 : 2254-2256. Hic legere potes
  • Santiago Montero, "El Augurium Salutis o la paz imposible", Revista de Ciencias de las Religiones 2001 : 47-55. Hic legere potes