Arthurus Way

interpres
Wikidata Arthurus Way
Res apud Vicidata repertae:
Arthurus Way: imago
Nativitas: 13 Februarii 1847; Dorking
Obitus: 25 Septembris 1930;

Officium

Munus: Interpres, philologus classicus

Arthurus Way, vulgo plenius Arthur Sanders Way (ad Dorking Surregiae die 13 Februarii 1847 natus; mortuus die 25 Septembris 1930) fuit praeceptor et interpres textuum Graecorum Latinorumque.

Filius praedicatoris Ecclesiae Methodistae, educatus est apud scholam Kingswood iuxta Bathoniam collegiumque Wesleianum Tantoniae in urbe. Alumnus fuit universitatis Londiniensis. In eisdem scholis, quas frequentaverat, postea docuit. Ab anno 1882 usque in 1890 collegium Wesleianum direxit, sed, salario deminuto propter paucitatem discipulorum commercialemque illius aevi depressionem, in Angliam deinde reditus est. Ibi postea, ad Ventnor Vectae insulae habitans, per editionem versionum suarum emolumenta percipiebat.

Translationes Anglicas poëticas praesertim e litteris Graecis confecit ex Iliade, Odyssea, Pindaro, Aeschylo, Sophocle, Euripide, Apollonio Rhodio, Quinto Smyrnaeo, Paulo apostolo; e Latino Horatii, Vergilii; etiam carminis Nibelungorum cantilenaeque Rolandi e linguis mediaevalibus.

ScriptaRecensere

Versiones
  • 1876 : The Odes of Horace ... Translated in Metre. Londinii
  • 1880 (pseudonymo "Avia") : The Odyssey of Homer, done into English Verse 3a ed., 1904
  • 1886 : The Iliad of Homer, done into English Verse. 2 voll. Londinii: Sampson, Low 1 2
  • 1894-1898 : The tragedies of Euripides in English verse. 3 voll. Londinii: Macmillan 1 2 3
  • 1895 (cum Frederic Spencer) : The Song of Roland: A Summary for the Use of English Readers, with verse renderings of typical passages. Novi Eboraci: Macmillan Textus apud Internet Archive
  • 1898 : The Epodes of Horace. Londinii: Macmillan Textus apud Internet Archive
  • 1899 (interpres versuum, editore principali William Rhys Davies) : Longinus: On the Sublime; the Greek text edited after the Paris manuscript with introduction, translation ... Cantabrigiae: University Press 2a ed., 1907
  • 1901 : The Tale of the Argonauts, by Apollonius of Rhodes. Londinii: Dent Textus apud Internet Archive
  • 1906 : The Letters of St. Paul to Seven Churches and Three Friends with the Letter to the Hebrews (2a ed.). Londinii: Macmillan Textus
  • 1906-1908 : Aeschylus in English Verse. 3 voll. Londinii: Macmillan 1 2 3
  • 1909-1914 : Sophocles in English verse. 2 voll. Londinii: Macmillan vol. 1
  • 1911 : The Lay of the Nibelung Men. Cantabrigiae: University Press Textus apud Internet Archive
  • 1912 : The Georgics of Virgil in English verse. Londinii: Macmillan Textus apud Internet Archive
  • 1913 : Quintus Smyrnaeus: The Fall of Troy. Londinii: Heinemann, 1913 (Loeb Classical Library) Textus apud Internet Archive
  • 1913 : The Song of Roland translated into English verse. Cantabrigiae: University Press Textus apud Internet Archive
  • 1913 : Theocritus, Bion and Moschus. Cantabrigiae: University Press Textus apud Internet Archive
  • 1920 : Sappho, and the Vigil of Venus. Londinii: Macmillan Textus apud Internet Archive
  • 1922 : Pindar in English verse. Londinii: Macmillan Textus apud Internet Archive
  • Virgil's Aeneid in English verse vol. 1, libri i-iii
Aliae res

BibliographiaRecensere