Area sacra di Sant’Omobono

Area sacra di Sant’Omobono ('Locus sacer Sancti Homoboni') est locus archaeologicus urbis Romanae monti Capitolio adiacens, qui nomen ab Ecclesia Sancti Homoboni ibi sita traxit.

Delineatio loci sacri circa ecclesiam Sancti Homoboni effossi. A, Templum Fortunae; B, Templum Matris Matutae; C, Templum archaicum; d, Arae; e, Basis rotunda.
Aspectus effossionum (pars sinistra cum ecclesia aversa).

SitusRecensere

Area sacra a Capitolio in meridioccidentem versus iacet, ubi mons in vallem olim uliginosam abit, quae ad Tiberim patet. Ab ipso vico Iugario in meridiem versus est, qui praeter montem Capitolium Forum Romanum per Portam Carmentalem cum Foro Holitorio et porro cum portu Tiberis coniunxit.

  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!