Anna Striganova
Anna Striganova (Russice: Анна Стриганова; nata die 21 Iulii 1987 Moscuae) est scriptrix paedagoga editrix Ruthena. Ei cordi est incrementum Esperanticorum tam in Russia quam in orbe terrarum. Diurnario Demetrio Shevchenko nupsit.
Vita
recensereParentibus Demetrii mortuis, qui domum editoriam Moscuensem Impeto fundaverant, Demetrius et Anna ipsi ibidem ergolabi facti sunt. Laborem istum sat multiplicem suscipientes probando agendoque edidicerunt omnia necessaria quoad librorum negotiationem et fabricationem. Maritis in animo est ut docentia idiomatis Zamenhofiani in Russia emendetur atque augeatur. Mense Aprili 2017 Universalis Societas Esperantica Roterodamensis eos editores periodici praetitulati Esperanto proclamavit. Anna Striganova nonnullas horas dat etiam in Universitate amicitiae inter populos (compendiarie: RUDN) quae Moscuae sedem habet et ubi ipsa olim studiosa fuerat.
Anno 2002 Anna Striganova gymnasii absolutorium recepit, cum unam classem omittere superiorum permissus datus esset. Anno autem 2003 alumna Almae Matris citatae in facultate philologica facta est ubi anno 2008 baccalaureatu de artibus diurnariorum atque in litteris peritorum laureata est. Studia altera biennium consequebatur in litteris Russicis, quae thesi de regis Arthuri momento in Russiae scriptis anno 2010 feliciter finivit. Postea doctorarum ibidem aspirans de heroibus circa Sanctum calicem congregatis quemadmodum in litteris Russicis apparerent operam dabat.
Actiones in Esperanticis
recensereLinguam Esperanticam anno 2008 edidicit, cum Congressui universali XCIII Roterodami particeps esset. Una cum Demetrio Shevchenko Esperantice opera pangere incohata est. Ea opuscula Esperantici fautoribus mox grata facta sunt, ut essent in elenchis librorum maximi momenti apud Congressus universales Bialostocensi in oppido Polonico anno 2009 atque Insulis anno 2016 habitos. In aedibus editricibus autem Moscuensibus saepe res graphicas curat. Spectacula varia et moderatur et adit: accidit ut ipsa praelegat de historicis et linguisticis rebus. Exemplo sit hoc: Ii Diebus Balticis Esperanticis (BET) anni 2016 Anna seriem praelectoriam totam bene implevit.[1] De fabellis puerilibus terrarum variarum dumtaxat in congressibus Nitriae et Seuli ante academicos locuta est.[2] Anno 2016 postquam sic dictos Dies Esperanticos Fennicos visitavit praelectiones una cum Fenno Thoma Grundström fecit: ibi res statim in linguam vernicularem vertuntur ut radius argumentorum datorum maior fiat. In eventibus suis expositiones interim simul fiunt, ut omnia imaginibus magis clarificentur.
Anna Striganova a Roterodamensibus mandata est ut quaestiones de communicatione sociali quoad Esperanticam motionem tractaret; insuper membrum est apud Consociationem Esperanticum docentium internationalem. Anno 2012 Moscuae Festivalia linguistica cum aliis disponebat (Internacia Moskva Lingva Festivalo/MLF) in quibus plus quam mille homines conveniebant. Ex anno 2013 Convivia Esperantica Moscuensia (Moskvajn Esperanto-renkontiĝojn/MER) disponit, quae inter unum et tres dies durare solent. Examina apud universitatem RUDN, quae Anna Striganova diplomate confirmat, internationaliter agnoscuntur. Cursus eius amplectuntur gradus hos: Baza kurso de Esperanto (100 horarum); Enkonduka kurso de Esperanto” (100 horarum); Lingvo Esperanto. Kurso por komencantoj (16 horarum)[3]. Tractationes et criticas varias exarans in periodicis variis publicavit.
Sed inter delicias eius numeratur etiam actio plassandi secundum technicam origami e.g. Itaque pupas proprias affabre ellaboravit quas in arte instruendi intrare sinit. In Iaponia in expositione quadam, cui titulus Anglicus "World Dolls Exhibition", artem suam praesentare potuit.
Opera edita
recensere- La tero, kiu volis forflugi. Filozofiajn fabelajn novelojn, originale verkitaj en Esperanto. 2009 (philosophica; una cum Demetrio Shevchenko)
- Ŝipeto Narklo. Bildfabelo, originale verkita en Esperanto. 2010 (una cum Demetrio Shevchenko)
- Subtera suno. Filozofiajn fabelajn novelojn, originale verkitaj en Esperanto. 2014 (una cum Demetrio Shevchenko)
Series historiuncularum paene scientifica praetitulata Fabelaj sekretoj ab ipsa auctrice pupis imaginibus ornata:
- Miraklo de unu momento (2014)
- Fabeloj de la mezepoko (2015)
- Fabeloj pri malicaj estaĵoj (2016)
- Fabeloj pri komenco (2017)
- Fabeloj pri amo (2018)