Demetrius Shevchenko
Demetrius Dima Shevchenko (Russice: Дима Шевченко; natus die 1 Iunii 1985 in Russia) est diurnarius et editor Ruthenus. Operam maximam dat in rebus ad Esperantica spectantibus. In praesidio est apud Associationem diurnariorum Esperanticorum internationalis.
Vita
recensereDemetrius est filius maritorum Esperanticorum Alexandri et Helenae Shevchenko; pater anno 1992 Moscuae condiderat domum editoriam Impeto cuius est editio rerum Esperanticarum praesertim lingua Russica. Patre anno 2012 defuncto mamma animam tres annos post efflavit. Tunc Demetrius Shevchenko una cum cara uxore Anna Striganova institor novus creatus est. Munera in rebus ipsis agenda discentiae valde profuere quod attinet ad technicam editoriam sive ad clientium varietatem. Gustibus stricte respectis lucrum fieri: negotiatores iuvenes id paulatim intellegere fas erat. Mariti in motione Esperantica in Russiae capite circulos colent necnon spectacula dant. Eis denique in animo est ut docentia Esperantici multiplicetur atque emendetur. Mense Aprili 2017 ambo ab Universali Societate Esperantica rogati sunt, ut consociationis periodicum Esperanto disposituri essent.
Moscuae Demetrius Shevchenko etiam ad "Universitatem amicitiae inter populos", quae dicitur[1], laborat, ubi olim ipse alumnus fuerat. Lucubrationes eius pro baccalaureatu aliisque inceptis videlicet saepe de rebus Esperanticis argumenta habebant habentque. Insuper quinque annos Demetrius in diribitorio interretialiter operam navabat quoque, ut res periegeticae ei omnino familiares sint.
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Russice: Российский университет дружбы народов - РУДH (Rossijskijj universitet druzhby narodov - RUDN); condita est ista Alma Mater anno 1960 (situs proprius)